라틴어 문장 검색

"In scenicis etiam non minor furor et turpitudo prolixior:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:32)
quae pluris ea praeposita appellabat, reiecta autem quae minoris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 47:2)
pro hoc enim, qui minor est natu, meo iure respondeo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 41:11)
nec ob aliam causam ullam boni improbis, improbi bonis amici esse non possunt, nisi quod tanta est inter eos, quanta maxima potest esse, morum studiorumque distantia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 94:7)
quoi si aequalis fuerit Livius, minor fuit aliquanto is, qui primus fabulam dedit, quam ei, qui multas docuerant ante hos consules, et Plautus et Naevius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 2:2)
Filius quidem eius, is qui hunc minorem Scipionem a Paullo adoptavit, si corpore valuisset, in primis habitus esset disertus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 19장 4:3)
De minoribus autem C. Sulpicius Gallus, qui maxime omnium nobilium Graecis litteris studuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 1:3)
sed vivo Catone minores natu multi uno tempore oratores floruerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 1:1)
is soceri instituto, quem, quia cooptatus in augurum conlegium non erat, non admodum diligebat, praesertim cum ille Q. Scaevolam sibi minorem natu generum praetulisset - cui tamen Laelius se excusans non genero minori dixit se illud, sed maiori filiae detulisse - , is tamen instituto Laeli Panaetium audiverat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 4:1)
His enim consulibus eam legem suasit quibus nati sumus, cum ipse esset Q. Caepione consule natus et C. Laelio, triennio ipso minor quam Antonius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 4:7)
ut ego iam non mirer illud Theophrasto accidisse, quod dicitur, cum percontaretur ex anicula quadam quanti aliquid venderet et respondisset illa atque addidisset 'hospes, non pote minoris,' tulisse eum moleste se non effugere hospitis speciem, cum aetatem ageret Athenis optimeque loqueretur omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 4:5)
Lentulum P. Lentulum Suram longe praestitit et me adulescentem nactus octo annis minorem quam erat ipse multos annos in studio eiusdem laudis exercuit et tecum simul, sicut ego pro multis, sic ille pro Appio Claudio dixit paulo ante mortem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 2:2)
sed ita traxit ordo aetatum orationem ut iam ad minores etiam pervenerim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 65장 2:4)
Is cum satis floruisset adulescens, minor haberi est coeptus postea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 1:4)
Ea dat rationes certas et praecepta dicendi, quae si minorem habent apparatum - sunt enim exilia - , tamen habent ordinem et quasdam errare in dicendo non patientis vias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION