라틴어 문장 검색

torvus ab hoc Athamas insanos flecteret arcus, hunc quamquam Hectoreos cineres Troiamque perosus turribus e Phrygiis flesset missurus Ulixes septima lux, et iam frigentia lumina torpent, iam complexa manu crinem tenet infera Iuno.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus63)
nos anxia plebes, nos miseri, quibus unde dies suprema, quis aevi exitus, incertum, quibus instet fulmen ab astris, quae nubes fatale sonet, nil flecteris istis?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus99)
sed flectere libens, ades huc emissus ab atro limine, cui soli cuncta impetrare facultas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus100)
flectere iam cupidum gressus, qua limite noto Appia longarum teritur regina viarum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis4)
sic deinde locuta depromit pharetra telum breve, quod neque flexis cornibus aut solito torquet stridore, sed una emisit contenta manu laevamque soporae Naidos aversa fertur tetigisse sagitta.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris13)
Iamque in fine dies et inexorabile pensum deficit, hic maesti pietas me poscit Etrusci, qualia nec Siculae moderantur carmina rupes nec fati iam certus olor saevique marita Tereos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum62)
"modo numina magni praesidis atque breves superum placavimus iras, nec frueris tantique orbatus muneris usu ad manes, ingrate, fugis, nec flectere Parcas ut placare malae datur aspera numina Lethes?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum68)
sive chelyn complexa petit seu voce paterna discendum Musis sonat et mea carmina flectit, candida seu molli diducit brachia motu:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 27)
"flectere tamen precibusque senatus promittes hunc saepe diem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Septimus Decimus Consulatus Imp. Aug. Germanici17)
illic flectitur excitus viator, illic Appia se dolet relinqui, tune velocior acriorque cursus, tunc ipsos iuvat impetus iugales;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana23)
"seu frena sonantia flectes, serviet asper equus, nos facta aliena canendo vergimur in senium:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, epistola ad Vitorium Marcellum24)
macte, o iuvenis, qui tanta merenti lumina das patriae, dulci tremit ecce tumultu tot dominis clamata domus, procul atra recedat Invidia atque alio liventia pectora flectat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, gratulatio ad Iulium Menecraten6)
notat ista deus, qui flectit habenas orbis et humanos propior Iove digerit actus, maerentemque videt:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam20)
tenor idem animo moresque modesti fortuna crescente manent, fovet anxia curas coniugis hortaturque simul flectitque labores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam43)
. in hunc magnae flectuntur lumina Romae ceu iuvenes natos suprema ad busta ferentem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam81)

SEARCH

MENU NAVIGATION