라틴어 문장 검색

Sunt enim maxime mirabilia quae maxime insperata, maxime opericulosa utque Graeci magis exprimunt, παράβολα. Ideo nequaquam par gubernatoris est virtus, cum placido et cum turbato mari vehitur:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 4:1)
Iamque pruinosus molitur Lucifer axes, Inque suum miseros excitat ales opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 656)
I nunc, magnificos victor molire triumphos, Cinge comam lauro votaque redde Iovi, Quaeque tuos currus comitantum turba sequetur, Clamet 'io!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 731)
Illa quidem clam me tantum molita pericli Ira digna mea;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 132)
- ac ne turbet toga mota capillos, In nostros abdas te licet usque sinus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 267)
Ter molita fugam ter ad altas restitit undas, Currendi vires eripiente metu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 640)
Cur plus quam somno turbatos esse capillos Collaque conspicio dentis habere notam?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1421)
nunc tibi, quae placuit, quas sit capienda per artes, dicere praecipuae molior artis opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:176)
iam molire animum, qui duret, et adstrue formae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:90)
ardua molimur, sed nulla, nisi ardua, virtus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 69:5)
Mars pater, insano Veneris turbatus amore, de duce terribili factus amator erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 74:3)
sed te, quaecumque est, moderate iniuria turbet, nec sis audita paelice mentis inops.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 142:3)
ut tetigit fulvi saetis hirsuta leonis vellera, pertimuit sustinuitque manum attonitusque metu rediit, ut saepe viator turbatus viso rettulit angue pedem, inde tori, qui iunctus erat, velamina tangit mollia, mendaci decipiturque nota.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권218)
fessa resedit humo ventosque accepit aperto pectore, turbatas restituitque comas, dum sedet, umbrosae salices volucresque canorae fecerunt somnos et leve murmur aquae, blanda quies furtim victis obrepsit ocellis, et cadit a mento languida facta manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권11)
"ecce meus ferrum patruus molitur in illas:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권19)

SEARCH

MENU NAVIGATION