라틴어 문장 검색

ut gratae capiti deficiunt comae et fulgor teneris qui radiat genis momento rapitur nullaque non dies formonsi spolium corporis abstulit.
(세네카, 파이드라 11:13)
magna momento obrui vincendo didici.
(세네카, Troades 276:1)
1 per quae omnia incommoda, quia non privatum commodum requirebas, amorem publicum rettulisti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Constantio suo salutem 3:2)
interim ad praesens apicum oblator damna sibi quaepiam per Genesium vestrum inflicta suspirat, si perspicis a vero non discrepare querimoniam, tribue, quaeso, convincenti reformationem, peregrino celeritatem, si vero calumniam plectibili sufflammat invidia, in eo iam praecessit vindicta pulsati, quod procax petitor sumptu et itinere confectus temere propositae litis exsudat incommoda, atque hoc in maximo hiemis accentu summisque cumulis nivium crustisque glacierum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apollinari suo salutem 4:1)
quibus ego praesentum futurarumque beatitudinum vicissitudinibus inspectis communia patientius incommoda fero;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 5:1)
nam dum me tenuit inclusum mora moenium Livianorum, cuius incommodi finem post opem Christi tibi debeo, non valebat curis animus aeger saltim saltuatim tradenda percurrere, nunc per nocturna suspiria, nunc per diurna officia districtus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 1:4)
nam per officii imaginem vel, quod est verius, necessitatem solo patrio exactus, hoc relegatus variis quaquaversum fragoribus quia patior hic incommoda peregrini, illic damna proscripti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 3:2)
Eodem momento dies medium orbem signante sole subducta est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 18:6)
Igitur momento ubique sunt;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 8:3)
momento apud Lydiam fuerat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 10:3)
At e contrario illis nomen factionis accommodandum est qui in odium bonorum et proborum conspirant, qui adversum sanguinem innocentium conclamant, praetexentes sane ad odii defensionem illam quoque vanitatem, quod existiment omnis publicae cladis, omnis popularis incommodi Christianos esse in causam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 1:1)
Vos igitur inportuni rebus humanis, vos rei publicorum incommodorum inlices semper, apud quos deus spernitur, statuae adorantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 1:1)
Communia voluit esse et commoda profanis et incommoda suis, ut pari consortio omnes et lenitatem eius et severitatem experiremur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 3:1)
Dubitas illo enim momento, quo diabolus in ecclesia1 furit, omnes angelos prospicere de caelo et singulos denotare, quis blasphemiam dixerit, quis audierit, quis linguam, quis aures diabolo adversus deum ministraverit?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 27장 1:4)
Quod eo magis mirum est tot eum ac tanta condere uolumina potuisse, quod omni pene iuuentutis suae tempore, ut uerbis ipsius loquar, crebris uiscerum doloribus cruciabatur, horis momentisque omnibus fracta stomachi uirtute lassescebat, lentis quidem, sed tamen continuis febribus anhelabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION