라틴어 문장 검색

Quippe qui eodem correpti erant, si intra spacium viginti quatuor horarum non morerentur, securi fere et sine metu erant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 14:4)
Iam enim plane tanquam oculis cernebat Britanniam rapide perditam iri, prorus contra spes.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 26:2)
Atque hoc modo praelium Sancti Albani, mors ducis Francisci, et auxiliorum Anglorum recessus Britanniam tandem perdiderunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 28:3)
Sed omnia simul perpendendo Britanniam quidem ut rem perditam aestimat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 22:9)
Discordiae nostrae solae in caussa fuerunt quod regnum Galliae perdidimus, atque (Deo annuente) pax qua nunc domi fruimur idem restituet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 5:5)
7. Mortua etiam est hoc anno Cecilia ducissa Eboraci, Edwardi Quarti mater, apud castrum suum de Barkhamsted, aetate extrema.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 7:1)
Quinetiam mercatores qui adventurarii dicebantur (quorum societas tunc opulentia floruit, et magno locupletum numero et bonis contributionibus corroborata erat) nihil humile fecerunt, sed nativas regni merces coemerunt, etsi in manibus suis veluti mortuae iacerent, exportatione cessante.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 26:9)
Et ut fit in fumo, qui cum in altissimum pervenit se perdit, magnifice admodum de seipso loquebatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 8:11)
Consiliarii eius ante omnia eum moverunt ut in potestatem suam redigeret oppidum aliquod opulentum et munitum, quo et milites suos dulcedine praedae devinciret et homines perditos et sine lare undiquaque simili spe lucri alliceret;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 8:12)
Gaudia enim et festa nuptiarum duarum compensata erant luctibus et funeribus principis Arthuri (de quo iam diximus) et reginae Elizabethae, quae ex puerperio mortua est apud turrim, infante non diu superstite.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 15:2)
14. Minime mirum erat (cum delicta tam levia, mulctae tam graves essent) si thesauri regis reconditi quos moriens reliquit, quorumque pars maxima in locis occultis sub clave et custodia sua propria Rinchmondiae reposita erat, ascendissent ad summam quinque millionum et dimidiae aureorum, massam certe grandem pecuniae etiam pro ratione temporum praesentium.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 14:1)
Dum enim falsas mentis vires mirantur homines et celebrant, veras ejusdem quae esse possint (si debita ei adhibeantur auxilia, atque ipsa rebus morigera sit, nec impotenter rebus insultet) praetereunt et perdunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:8)
Praeterea, si hujusmodi scientiae plane res mortua non essent, id minime videtur eventurum fuisse quod per multa jam saecula usu venit, ut illae suis immotae fere haereant vestigiis, nec incrementa genere humano digna sumant:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:17)
Neque virtute propria tantum profuerunt, quantum in hoc nocuerunt, quod aliorum virtutem corruperint et perdiderint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:3)
Sed serum plane rebus perditis hoc adhibetur remedium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION