라틴어 문장 검색

Nam XXXVI legio, cum extra fossam in equites regis impetum fecisset, adeo secundum proelium fecit ut moenibus oppidi succederet fossamque transiret aversosque hostis aggrederetur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 40:3)
qua regione Vatinius insequens navigabat, non quo Octavium ibi restitisse sciret, sed quod eum longius progressum insequi decreverat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 45:2)
ipse omnibus suis rebus celeriter correptis Malacam contendit ibique adverso tempore navigandi navis conscendit, ut ipse praedicabat, ne se Lepido et Trebonio et Marcello committeret, ut amici eius dictitabant, ne per eam provinciam minore cum dignitate iter faceret cuius magna pars ab eo defecerat, ut ceteri existimabant, ne pecunia illa ex infinitis rapinis confecta in potestatem cuiusquam veniret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 64:5)
Progressus secunda ut hiberna tempestate cum in Hiberum flumen noctis vitandae causa se contulisset, inde paulo vehementiore tempestate, nihilo periculosius se navigaturum credens, profectus, adversis fluctibus occurrentibus ostio fluminis, in ipsis faucibus, cum neque flectere navem propter vim fluminis neque directam tantis fluctibus tenere posset, demersa nave periit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 64:6)
quae procul equitatum Caesaris conspicatae, cui praeerat Vibius Curius, relicto praetore signa ad Curium transferunt atque ad eum transeunt.
(카이사르, 내란기, 1권 24:6)
Caesar etsi ad spem conficiendi negotii maxime probabat coactis navibus mare transire et Pompeium sequi, priusquam ille sese transmarinis auxiliis confirmaret, tamen eius rei moram temporisque longinquitatem timebat, quod omnibus coactis navibus Pompeius praesentem facultatem insequendi sui ademerat.
(카이사르, 내란기, 1권 29:1)
Huc cum cotidiana consuetudine congressae pabulatoribus praesidio propiore ponte legiones Fabianae duae flumen transissent, impedimentaque et omnis equitatus sequeretur, subito vi ventorum et aquae magnitudine pons est interruptus et reliqua multitudo equitum interclusa.
(카이사르, 내란기, 1권 40:5)
Castra enim, ut supra demonstratum est, cum essent inter flumina duo, Sicorim et Cingam, spatio milium XXX, neutrum horum transiri poterat, necessarioque omnes his angustiis continebantur.
(카이사르, 내란기, 1권 48:6)
Transit etiam cohors Illurgavonensis ad eum cognito civitatis consilio et signa ex statione transfert.
(카이사르, 내란기, 1권 60:5)
Itaque duabus auxiliaribus cohortibus Ilerdae praesidio relictis omnibus copiis Sicorim transeunt et cum duabus legionibus, quas superioribus diebus traduxerant, castra coniungunt.
(카이사르, 내란기, 1권 63:2)
Equites ab eo missi flumen transeunt et, cum de tertia vigilia Petreius atque Afranius castra movissent, repente sese ad novissimum agmen ostendunt et magna multitudine circumfusa morari atque iter impedire incipiunt.
(카이사르, 내란기, 1권 63:5)
paratos esse sese, posse et audere ea transire flumen, qua traductus esset equitatus.
(카이사르, 내란기, 1권 64:4)
illi vadum fluminis Sicoris temptare, si transire possent.
(카이사르, 내란기, 1권 83:12)
Qua pronuntiatione facta temporis puncto sublatis ancoris omnes Uticam relinquunt et quo imperatum est transeunt.
(카이사르, 내란기, 2권 25:9)
Hanc uterque, si adversariorum copiae transire conarentur, exspectabat, quo aequiore loco proelium committeret.
(카이사르, 내란기, 2권 34:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION