라틴어 문장 검색

Lenissima est navi, vel in portu, vel in flumine;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XV De gestatione. 3:4)
Si id imbecillitas non sinit, nave tamen non longe gestari commodissimum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 8:5)
Robertus Dux descendit super Brundusium, et Goffridus Comes venit cum exercitu magno et forti in navibus, et facta est inter eos, et Mabrica crudelis dimicatio, et occisio hominum in obsitione eius.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1070 24:1)
et Dux Robertus ivit cum eo ad Hydrontem, et ordinavit pro eo exercitum navalem multarum navium, et deinde cum eodem ivit ad insulam Corcyram, et cepit eam.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1081 32:2)
Robertus Dux venit Brundusium cum exercitu Northmannorum magno et forti, et misit se in navibus in mari in mense aprili, et ivit contra Venetos ad expugnandam Cassiopim.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1085 34:1)
Germania cuncta feratur navibus et socia comitentur classe Sygambri.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:249)
adripiunt naves ipsique rudentes expediunt et vela legunt et cornua summis adsociant malis;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:319)
quodsi ardua Tiphyn navis ob innocuae meritum sic gloria vexit, quae tibi pro tanti pulso discrimine regni sufficient laudes, Stilicho?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:3)
illas inferius collo praeceptaque summae passuras dominae digna statione locavit.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:133)
Inventa secuit primus qui nave profundum et rudibus remis sollicitavit aquas, qui dubiis ausus committere flatibus alnum quas natura negat praebuit arte vias:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 1:1)
hi vigili muros statione tueri, hi iunctis properant portus munire carinis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:29)
namque velut stellas Babylonia cura salubres optima tunc spondet mortalibus edere fata, caelicolae cum celsa tenent summoque feruntur cardine nec radios humili statione recondunt:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:6)
Postquam vallum introiit, portas stationibus firmant, globos armatorum certis castrorum locis opperiri iubent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 25장1)
hi vigiliis, stationibus, custodiis portarum se inserunt, spem offerunt, metum intendunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장9)
vigilias, stationes, et si qua alia praesens usus indixerat, ipsi partiebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 32장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION