라틴어 문장 검색

Sed homo demens, ut isti putant, cum cogeret eum necessitas nulla, in his undis et tempestatibus ad summam senectutem maluit iactari quam in illa tranquillitate atque otio iucundissime vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 2:3)
Unum hoc definio, tantam esse necessitatem virtutis generi hominum a natura tantumque amorem ad communem salutem defendendam datum, ut ea vis omnia blandimenta voluptatis otiique vicerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 2:5)
Illa autem exceptio cui probari tandem potest, quod negant sapientem suscepturum ullam rei publicae partem, extra quam si eum tempus et necessitas coegerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 16:1)
quasi vero maior cuiquam necessitas accidere possit, quam accidit nobis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 16:2)
Quare qui convenit polliceri operam suam rei publicae tum denique, si necessitate cogantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 17:3)
cum, quod est multo proclivius, nulla necessitate premente rem publicam regere nesciant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 17:4)
Iam Atheniensium populi potestatem omnium rerum ipsi, ne alios requiramus, ad furorem multitudinis licentiamque conversam pesti deterrimus et ex hac vel optimatium vel factiosa tyrannica illa vel regia vel etiam persaepe popularis, itemque ex ea genus aliquod ecflorescere ex illis, quae ante dixi, solet, mirique sunt orbes et quasi circumitus in rebus publicis commutationum et vicissitudinum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 73:6)
Est omnino, cum de illo genere rei publicae, quod maxime probo, quae sentio, dixero, accuratius mihi dicendum de commutationibus rerum publicarum, etsi minime facile eas in ea re publica futuras puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 107:2)
Quae causa perspicua est malorum commutationumque Graeciae propter ea vitia maritimarum urbium, quae ante paulo perbreviter adtigi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 13:5)
es enim ita ingressus, ut, quae ipse reperias, tribuere aliis malis quam, ut facit apud Platonem Socrates, ipse fingere et illa de urbis situ revoces ad rationem, quae a Romulo casu aut necessitate facta sunt, et disputes non vaganti oratione, sed defixa in una re publica.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 34:2)
Ergo horum ex iniustitia subito exorta est maxima perturbatio et totius commutatio rei publicae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 101:1)
qui autem omnia bona a se ipsi petunt, eis nihil potest malum videri quod naturae necessitas afferat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 6:6)
nam dum sumus inclusi in his compagibus corporis, munere quodam necessitatis et gravi opere perfungimur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 98:3)
nam id, quod de sole ostentumst tibi, Populo commutationem rerum portendit fore Perpropinquam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 67:4)
Sed vigilantes animi vitae necessitatibus serviunt diiunguntque se a societate divina vinclis corporis inpediti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 159:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION