라틴어 문장 검색

His ergo praemissis, paternae uobis dilectionis exhibentes officia, hortamur, ut nos reperta portitoris occasione de his, quae per uos superna potentia mirabiliter in conuersatione coniugis uestri summissaeque uobis gentis dignatus fuerit operari, prosperis quantocius nuntiis releuetis, quatinus sollicitudo nostra, quae de uestri uestrorumque omnium animae salute optabilia desideranter exspectat, uobis nuntiantibus releuetur, inlustrationemque diuinae propitiationis in uobis diffusam opulentius agnoscentes, hilari confessione largitori omnium bonorum Deo, et beato Petro apostolorum principi uberes merito gratias exsoluamus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 2:8)
At postquam Aedilfrid in hac eum prouincia apparuisse, et apud regem illius familiariter cum sociis habitare cognouit, misit nuntios, qui Redualdo pecuniam multam pro nece eius offerrent;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 1:6)
Quod ubi fidissimus quidam amicus illius animaduertit, intrauit cubiculum, quo dormire disponebat, erat enim prima hora noctis, et euocatum foras, quid erga eum agere rex promisisset, edocuit, et insuper adiecit:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 1:10)
nec solum exulem nuntiis hostilibus non tradidit, sed etiam eum, ut in regnum perueniret, adiuuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 3:4)
Nam mox redeuntibus domum nuntiis, exercitum ad debellandum Aedilfridum colligit copiosum, eumque sibi occurrentem cum exercitu multum inpari (non enim dederat illi spatium, quo totum suum congregaret atque adunaret exercitum), occidit in finibus gentis Merciorum ad orientalem plagam amnis, qui uocatur Idlae;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 3:5)
Quod cum nuntii certi narrassent regi Ecgbercto, esse scilicet episcopum, quem petierant a Romano antistite in regno Francorum, misit illo continuo Raedfridum praefectum suum ad adducendum eum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 3:4)
tumultusque repens ex agris in urbem inlatus pro nuntio fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 153:2)
rex, facisne me tu regium nuntium populi Romani Quiritium, vasa comitesque meos?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 247:5)
ego sum publicus nuntius populi Romani;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 339:4)
tum nuntius Romam ad consulendum redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 343:4)
huic orationi Servius cum intervenisset trepido nuntio excitatus, extemplo a vestibulo curiae magna voce Quid hoc, inquit, Tarquini, rei est?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 487:1)
huic nuntio quia, credo, dubiae fidei videbatur, nihil voce responsum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 551:1)
rex velut deliberabundus in hortum aedium transit sequente nuntio filii;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 551:2)
interrogando exspectandoque responsum nuntius fessus, ut re imperfecta, redit Gabios;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 552:1)
idque omen auguriumque ita acceptum est, non motam Termini sedem unumque eum deorum non evocatum sacratis sibi finibus firma stabiliaque cuncta portendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 560:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION