라틴어 문장 검색

"Iuvenior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:42)
"Si fuerit dominus Deus mecum et servaverit me in via hac, per quam ego iter facio, et dederit mihi panem ad manducandum et vestem ad induendum."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:54)
"Vivuntur pane, leguminibus et olere, quae sale et oleo condiuntur."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:90)
"Verum quia nunc de virginibus scribens paene superflue de monachis disputavi, ad tertium genus veniam, quos anchoretas vocant et qui de coenobiis exeuntes excepto pane et sale amplius ad deserta nil perferunt."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:109)
Nisi pulsaveris inportune, panem non accipies sacramenti.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 26:12)
Hiezecihel stercore primum humano, dein bubulo panem de omni semente conspersum edere iubetur et uxoris interitum siccis oculis videt;
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 1:7)
Ibi cibarius panis et holus nostris manibus inrigatum, lac, deliciae rusticanae, viles quidem, sed innocentes cibos praebeant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:2)
Si autem ego pars domini sum et funiculus hereditatis eius, nec accipio partem inter ceteras tribus, sed quasi levita et sacerdos vivo de decimis et altari serviens altaris oblatione sustentor, habens victum et vestitum his contentus ero et nudam crucem nudus sequar.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:10)
Natus in paupere domo et in tugurio rusticano, qui vix milio et cibario pane rugientem saturare ventrem poteram, nunc similam et mella fastidio, novi et genera et nomina piscium, in quo litore conca lecta sit caligo, saporibus avium discerno provincias et ciborum me raritas ac novissime damna ipsa delectant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:11)
Caricae, piper, nuces, palmarum fructus, simila, mel, pistatia, tota hortorum cultura vexatur, ut cibario non vescamur pane.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 12:4)
Audio praeterea quosdam contra rerum hominumque naturam aquam non bibere nec vesci pane, sed sorbitiunculas delicatas et contrita holera betarumque sucum non calice sorbere, sed conca.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 12:5)
Fortissimum ieiunium est aqua et panis;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 12:8)
sed quia gloriam non habet et omnes pane et aqua vivimus, quasi publicum et commune ieiunium non putatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 12:9)
Illis tribue divitias tuas, qui non Phasides aves, sed cibarium panem coemant, qui famem expellant, qui non augeant luxuriam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 9:2)
Ceterum iuxta miserias huius temporis et ubique gladios saevientes satis dives est, qui pane non indiget, nimium potens, qui servire non cogitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 20:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION