라틴어 문장 검색

Audax quos rumpere Pallas sacra vetat raptoque volat telo obvius ipse et procul e tumulo:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 6:4)
inde repente inpulit, inpulsu quo maximus intonat aether dissultant ripae refluitque exterritus amnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:9)
Ergo insperata deprensum luce repente inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem desuper Alcides telis premit omniaque arma advocat et ramis vastisque molaribus instat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:12)
Ille repente accepit solitam flammam, notusque medullas intravit calor et labefacta per ossa cucurrit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 16:8)
Namque inproviso vibratus ab aethere fulgor cum sonitu venit, et ruere omnia visa repente Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 21:2)
Unde haec tam clara repente tempestas?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 1:14)
Teucrum mirantur inertia corda, non aequo dare se campo, non obvia ferre arma viros, sed castra fovere.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 3:6)
Nunc etiam manis, haec intemptata manebat sors rerum, movet et superis immissa repente Allecto, medias Italum bacchata per urbes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 2:17)
Tu quoque, flaventem prima lanugine malas dum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon, Dardania stratus dextra, securus amorum, qui iuvenum tibi semper erant, miserande iaceres, ni fratrum stipata cohors foret obvia, Phorci progenies, septem numero, septenaque tela coniciunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 15:10)
Obvius huic primum, fatis adductus iniquis, fit Lagus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 18:1)
Tarquitus exultans contra fulgentibus armis, silvicolae Fauno Dryope quem nympha crearat, obvius ardenti sese obtulit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 23:5)
obvia multa virum demittit corpora morti:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 27:7)
Ille velut rupes, vastum quae prodit in aequor, obvia ventorum furiis expostaque ponto, vim cunctam atque minas perfert caelique marisque, ipsa immota manens, prolem Dolichaonis Hebrum sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem, sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis occupat os faciemque adversam, poplite Palmum succiso volvi segnem sinit, armaque Lauso donat habere umeris et vertice figere cristas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 28:3)
obvius adversoque occurrit seque viro vir contulit, haud furto melior, sed fortibus armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 29:6)
Huic contra Aeneas, speculatus in agmine longo, obvius ire parat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION