라틴어 문장 검색

Illud quoque in litteris invenio, quod, cum multi occasione Saturnaliorum per avaritiam a clientibus ambitiose munera exigerent idque onus tenuiores gravaret, Publicius tribunus plebi tulit, non nisi cerei ditioribus missitarentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 33:1)
Victore itaque Hercule illam Accam Larentiam, nobilissimum id temporis scortum, intra aedem inclusisse cum coena, eamque postero die distulisse rumorem, quod post concubitum dei accepisset munus, ne commodum primae occasionis, cum se domum reciperet, offerendae aspernaretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 13:1)
Bello sociali cohortium duodecim ex libertinis conscriptarum opera memorabilis virtutis apparuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 32:1)
Caesarem, cum milites in amissorum locum substitueret, servos quoque ab amicis accepisse et eorum forti opera usum esse conperimus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 32:2)
Ecce occasio nominis, quoniam Maiam eandem esse et terram et Bonam Deam diximus, coegit nos de Bona Dea quaecumque conperimus protulisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 29:1)
et sub specie observationis emergebat maior confusionis occasio.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 1:3)
nunc, quia cum Marone nobis negotium est, respondeas volo, utrum poetae huius opera instituendis tantum pueris idonea iudices an alia illis altiora inesse fatearis?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 5:3)
quod Cicero omni gaudens occasione urbanitatis increpuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 6:2)
Saxo in expeditione percussum ac notabili cicatrice in fronte deformem, nimium tamen sua opera iactantem, sic leniter castigavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 7:1)
Solebat Licinius libertus eius inchoanti opera patrono magnas pecunias conferre:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 24:1)
Caesar occasione usus priori alterum centies sua manu iunxit spatio diligenter expleto et adfectata litterae similitudine:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 24:3)
Opera et impensa periit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 30:5)
Opera et impensa periit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 30:10)
Ob haec et alia manu missus et maiore cura eruditus, cum mimos conponeret ingentique adsensu in Italiae oppidis agere coepisset, productus Romae per Caesaris ludos, omnes qui tunc scripta et operas suas in scenam locaverant provocavit, ut singuli secum posita invicem materia pro tempore contenderent.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 7:1)
Hunc in somnis Hercules docuit sua opera servatum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION