라틴어 문장 검색

virginem habeo grandem, dote cassam atque inlocabilem, neque eam queo locare cuiquam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 226)
Scio esse grandem, item ut pecuniam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 275)
verum, qui satis videat, grandes satis sunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 994)
an vero non iusta causa est, ut vos servem sedulo, quos tam grandi sim mercatus praesenti pecunia?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 28)
ita, quidquid erat, grande erat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 265)
Leaena Grandiorem gradum ergo fac ad me, obsecro.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 233)
Atque aliquid prius obstrudamus, pernam, sumen, glandium, haec sunt ventris stabilimenta, pane et assa bubula, poculum grande, aula magna, ut satis consilia suppetant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 3157)
sed hunc, quem quaero, commonstrare si potes, inibis a me solidam et grandem gratiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 3, scene 138)
Di immortales te infelicent, ut tu es gradibus grandibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 142)
nam amorem haec cuncta vitia sectari solent, cura aegritudo nimiaque elegantia, [haec non modo illum qui amat, sed quemque attigit magno atque solido multat infortunio, nec pol profecto quisquam sine grandi malo praequam res patitur studuit elegantiae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 113)
ita peculium conficio grande.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 151)
dabit haec tibi grandis bolos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 4274)
tantum a portu adporto bonum, tam gaudium grande adfero, vix ipsa domina hoc, nisi sciat, exoptare ab deis audeat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 116)
certumst ad frugem adplicare animum, quamquam ibi labos grandis capitur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 130)
Soror illi est adulta virgo grandis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 2133)

SEARCH

MENU NAVIGATION