라틴어 문장 검색

" Vicit Antigonus, qui, cum ingenti proelio superasset hostem, praemium belli ad patrem transtulit et imperium illi Cypri tradidit.
(세네카, 행복론, Liber III 169:7)
Quomodo mundi officium est circumagere rerum ordinem, quomodo solis loca mutare, ex quibus oriatur, in quae cadat, et haec salutaria nobis facere sine praemio, ita viri officium est inter alia et beneficium dare.
(세네카, 행복론, Liber IV 58:3)
Illic turpitudo contra omnia praemia in scelus hortantia valet ;
(세네카, 행복론, Liber IV 69:3)
neminem reperies, qui non nequitiae praemiis sine nequitia frui malit.
(세네카, 행복론, Liber IV 81:3)
Huic tamen tantae rei praemium vectura persolvit !
(세네카, 행복론, Liber VI 71:2)
Dignus fuerat praemio, ante quam peteret ;
(세네카, 행복론, Liber VI 159:3)
Est et illa iniuria frequens, si lucrum alicui excussum est aut praemium diu captatum, si magno labore adfectata hereditas aversa est et quaestuosae domus gratia erepta.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 48:2)
Nos non advocabimus patientiam, quos tantum praemium expectat, felicis animi immota tranquillitas ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 69:1)
Atqui ille intuendus est, voluerit an inciderit, coactus sit an deceptus, odium secutus sit an praemium, sibi morem gesserit an manum alteri commodaverit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 73:4)
Ad vota sua omni via tendunt et in- honesta se ac difficilia docent coguntque, et ubi sine praemio labor est, torquet illos irritum dedecus, nec dolent prava se sed frustra voluisse.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 26:4)
Ubi bonorum exitus mali sunt, ubi Socrates cogitur in carcere mori, Rutilius in exilio vivere, Pompeius et Cicero clientibus suis praebere cervicem, Cato ille, virtutium viva imago, incumbens gladio simul de se actum esse ac de re publica palam facere, necesse est torqueri tam iniqua praemia fortunam persolvere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 140:2)
paro me optioni, confirmo animum;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, pater raptam continens.16)
praemium accepit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Domus cum tyranno incensa.5)
Eius debet esse damnum cuius praemium est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Domus cum tyranno incensa.20)
accepit praemium maius sine dubio quasi damnum sarcire deberet.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Domus cum tyranno incensa.24)

SEARCH

MENU NAVIGATION