라틴어 문장 검색

Clara decore fuit proles Elateia Caenis, Thessalidum virgo pulcherrima, perque propinquas perque tuas urbes (tibi enim popularis, Achille), multorum frustra votis optata procorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 22:1)
Nec nos matre dea, nec nos Ixione natos esse reor, qui tantus erat, Iunonis ut altae spem caperet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 52:7)
Nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi, esse reor:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 4:1)
Qui licet eloquio fidum quoque Nestora vincat, haud tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen esse rear nullum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 8:1)
At te, quia femina, rebar a ferro tutam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 45:3)
Inde recordati Teucros a sanguine Teucri ducere principium, Cretam tenuere locique ferre diu nequiere Iovem, centumque relictis urbibus Ausonios optant contingere portus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 66:1)
"Melius sequerere volentem optantemque eadem parilique cupidine captam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 5:2)
Dum tamen hanc sperat dum praecorrumpere donis me cupit, elige ait, virgo Cumaea, quid optes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 20:3)
optatis potiere tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 20:4)
et iam prensurum, iam nunc mea viscera rebar in sua mersurum, mentique haerebat imago temporis illius, quo vidi bina meorum ter quater adfligi sociorum corpora terrae, cum super ipse iacens hirsuti more leonis visceraque et carnes cumque albis ossa medullis semianimesque artus avidam condebat in alvum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 27:4)
ambieratque Venus superos, colloque parentis circumfusa sui "numquam mihi" dixerat "ullo tempore dure pater, nunc sis mitissimus, opto, Aeneaeque meo, qui te de sanguine nostro fecit avum, quamvis parvum des, optime, numen, dummodo des aliquod:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 68:2)
cape, nata, quod optas!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 69:3)
invenies aliquem, qui me suspiret ademptum, carmina nec siccis perlegat ista genis, et tacitus secum, ne quis malus audiat, optet, sit mea lenito Caesare poena levis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 116)
vitaret caelum Phaethon, si viveret, et quos optarat stulte, tangere nollet equos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 144)
me reor infesto, cum tonat, igne peti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 146)

SEARCH

MENU NAVIGATION