라틴어 문장 검색

Fure uocante canem pretenso munere panis, Spreto pane mouet talia uerba canis:
(ANONYMUS NEVELETI, De fure et cane 26:1)
"est Canis, Icarium dicunt, quo sidere moto tosta sitit tellus, praecipiturque seges, pro cane sidereo canis hic imponitur arae, et quare pereat, nil nisi nomen habet."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권641)
Sed quas ego condignas Fotidi diras devotiones imprecer, quae me formavit non canem sed asinum, quippe cum viderem largissimae cenae reliquiis rapinisque canes omnes inescatos atque distentos!
(아풀레이우스, 변신, 7권 12:2)
furias autem canes dici et Lucanus testatur, ut Stygiasque canes in luce superna destituam (6.733) et in sexto Vergilius visaeque canes ululare per umbram adventante dea.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 20920)
nam Orcus idem est Pluton, ut in Verrinis indicat Cicero dicens ut alter Orcus venisse Hennam et non Proserpinam, sed ipsam Cererem rapuisse videatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 27313)
Nam quidam subito puer mobili ac trepida facie percitus, ut familiares inter se susurrabant, irrumpit triclinium suoque annuntiat domino de proxumo angiportu canem rabidam paulo ante per posticam impetu miro sese direxisse ardentique prorsus furore venaticos canes invasisse, ac dehinc proxumum petisse stabulum atque ibi pleraque iumenta incurrisse pari saevitia, nec postremum saltem ipsis hominibus pepercisse:
(아풀레이우스, 변신, 9권 2:1)
Ad sinistram enim intrantibus non longe ab ostiarii cella canis ingens, catena vinctus, in pariete erat pictus superque quadrata littera scriptum Cave canem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 29:2)
non enim 'vestibulum' priorem partem domus infernae esse dicit, quod obrepere potest tamquam si ita dicatur, sed loca duo demonstrat extra Orci fores, 'vestibulum' et 'fauces,' ex quibus 'vestibulum' appellate ante ipsam quasi domum et ante ipsa Orci penetralia, 'fauces' autem vocat iter angustum, per quod ad vestibulum adiretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, V 13:1)
"Nec tamen, quamvis publica potitus libertate, salutem fuga quaerere potuit, quippe cuncti canes de proximo angiportu satis feri satisque copiosi venaticis illis, qui commodum domo similiter insequentes processerant, se obmiscent agminatim Miserum funestumque spectamen aspexi, Thrasyleonem nostrum catervis canum saevientium cinctum atque obsessum multisque numero morsibus laniatum."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:80)
quin Taenarii vincula ferri rupisse canem fama et nostris errare locis, mugisse solum, vaga per lucos simulacra virum * * maiora viris, bis Cadmeum nive discussa tremuisse nemus, bis turbatam sanguine Dircen, nocte silenti Amphionios ululasse canes.
(세네카, 오이디푸스 2:45)

SEARCH

MENU NAVIGATION