라틴어 문장 검색

Consideranti, inquam, mihi plura minime aliud uidetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:21)
— Si animalia, inquam, considerem, quae habent aliquam uolendi nolendique naturam, nihil inuenio quod nullis extra cogentibus abiciant manendi intentionem et ad interitum sponte festinent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:2)
quod solum quanta dignum sit ammiratione profecto consideras.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:4)
Et quoniam uerae formam beatitudinis me dudum monstrante uidisti, quo etiam sita sit agnouisti, decursis omnibus quae praemittere necessarium puto uiam tibi quae te domum reuehat ostendam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:12)
— Quisquis, inquam, dubitat nec rerum naturam nec consequentiam potest considerare rationum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:23)
Considera uero quanta sceleratos homines habeat impotentia.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:19)
— Cum igitur bonorum tantummodo potens possit omnia, non uero queant omnia potentes etiam malorum, eosdem qui mala possunt, minus posse manifestum est. Huc accedit quod omnem potentiam inter expetenda numerandam omniaque expetenda referri ad bonum uelut ad quoddam naturae suae cacumen ostendimus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:22)
Sed beatitudinem esse id ipsum bonum propter quod omnia geruntur ostendimus;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:4)
Recte, inquit, aestimas, sed qui conclusioni accedere durum putat aequum est uel falsum aliquid praecessisse demonstret uel collocationem propositionum non esse efficacem necessariae conclusionis ostendat;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 2:1)
cum tuas, inquam, rationes considero, nihil dici uerius puto;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 5:2)
Quo fit ut, tametsi uobis hunc ordinem minime considerare ualentibus confusa omnia perturbataque uideantur, nihilo minus tamen suus modus ad bonum dirigens cuncta disponat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 4:1)
— Nimis quidem, inquam, uera ratio et, si quam paulo ante docuisti prouidentiam fatumue considerem, firmis uiribus nixa sententia.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:8)
omne etenim signum tantum quid sit ostendit, non uero efficit quod designat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 2:8)
In quo illud maxime considerandum est:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:6)
Quae cum uniuersalis notio sit, tum imaginabilem sensibilemque esse rem nullus ignorat quod illa non imaginatione uel sensu sed in rationali conceptione considerat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION