라틴어 문장 검색

Malo etiam parcas, si una est periturus bonus.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 345)
Nullus est tam tutus quaestus, quam quod habeas parcere.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 381)
Quod nescias cui serves stultum est parcere.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 611)
Suis qui nescit parcere, inimicis favet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 718)
Vide si adhuc malus es, et similibus parce.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 759)
Parcit et saevit, dissimulat et animadvertit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 7:4)
Nulla lex vetat discuti quod prohibet admitti, quia neque iudex iuste ulciscitur, nisi cognoscat admissum esse quod non licet, neque civis fideliter legi obsequitur ignorans quale sit quod ulciscitur lex.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 12:1)
Nec tragici quidem aut comici parcunt, ut non aerumnas vel errores domus alicuius dei praefentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 6:1)
An ut nobis obsequantur?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 8:2)
Ipsos Quirites, ipsam vernaculam septem collium plebem convenio, an alicui Caesari suo parcat illa lingua Romana?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 6:1)
Quotiens enim in Christianos desaevitis partim animis propriis, partim legibus obsequentes?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 2:1)
Ipsis Bacchanalium furiis nec mortuis parcunt Christianis, quin illos de requie sepulturae, de asylo quodam mortis, iam alios, iam nec totos avellant, dissecent, distrahant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 2:3)
Sed circo quid amarius, ubi ne principibus quidem aut civibus suis parcunt?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 16장 2:18)
Ibi ergo perlatus obsequentum manibus episcopus coepit orando periculum infirmus abigere, quod firma fortium manus multum laborando nequiuerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VII. 1:2)
at uero Caedualla, quamuis nomen et professionem haberet Christiani, adeo tamen erat animo ac moribus barbarus, ut ne sexui quidem muliebri, uel innocuae paruulorum parceret aetati, quin uniuersos atrocitate ferina morti per tormenta contraderet, multo tempore totas eorum prouincias debacchando peruagatus, ac totum genus Anglorum Brittaniae finibus erasurum se esse deliberans.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XX. 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION