라틴어 문장 검색

nos fora viderunt pariter, nos porticus omnis, nos via, nos iunctis curva theatra locis, denique tantus amor nobis, carissime, semper, quantus in Aeacide Nestorideque fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 410)
nec magis assiduo vomer tenuatur ab usu, nec magis est curvis Appia trita rotis, pectora quam mea sunt sene calcata malorum, et nihil inveni, quod mihi ferret opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 717)
sis licet oblitus pariter gemmaeque manusque, exciderit tantum ne tibi cura mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 105)
seu rate caeruleas picta sulcavimus undas, esseda nos agili sive tulere rota, saepe brevis nobis vicibus via visa loquendi, pluraque, si numeres, verba fuere gradu, saepe dies sermone minor fuit, inque loquendum tarda per aestivos defuit hora dies.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 1017)
est aliquid casus pariter timuisse marinos, iunctaque ad aequoreos vota tulisse deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 1018)
grande voco meritum maestae solacia mentis, cum pariter nobis illa tibique dares, sponte quidem per seque mea est laudabilis uxor, admonitu melior fit tamen illa tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 115)
ferre etiam molles elegi tam vasta triumphi pondera disparibus non potuere rotis, quo pede nunc utar, dubia est sententia nobis :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 446)
quique tuas pariter lacrimas nostrasque videret, passuros poenam crederet esse duos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 615)
atque ego si fatis genitus melioribus essem et mea sincere curreret axe rota, quo nunc nostra manus per scriptum fungitur, esset lingua salutandi munere functa tui, gratatusque darem cum dulcibus oscula verbis, nec minus ille meus quam tuus esset honor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 93)
stant pariter natusque pius coniunxque sacerdos, numina iam facto non leviora deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 942)
credibile est illos pariter vitiisque locisque altius humanis exeruisse caput.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권173)
binaque nunc pariter Tegeaeae sacra parenti pro pueris fieri virginibusque iubent, scortea non illi fas est inferre sacello, ne violent puros exanimata focos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권347)
vagierunt ambo pariter:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권256)
huc ubi venerunt, pariter nuptaeque virique suppliciter posito procubuere genu, cum subito motae tremuere cacumina silvae et dea per lucos mira locuta suos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권283)
"ignibus Iliacis aderam, cum lapsa capillis decidit ante sacros lanea vitta focos, inde duae pariter, visu mirabile, palmae surgunt:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권17)

SEARCH

MENU NAVIGATION