라틴어 문장 검색

nam qui totos dies precabantur et immolabant, ut sibi sui liberi superstites essent, superstitiosi sunt appellati, quod nomen patuit postea latius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 72:1)
Praeclare ergo Aristoteles "Si essent" inquit "qui sub terra semper habitavissent bonis et inlustribus domiciliis, quae essent ornata signis atque picturis instructaque rebus his omnibus quibus abundant i qui beati putantur, nec tamen exissent umquam supra terram, accepissent autem fama et auditione esse quoddam numen et vim deorum, deinde aliquo tempore patefactis terrae faucibus ex illis abditis sedibus evadere in haec loca quae nos incolimus atque exire potuissent:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 95:1)
iam gustatus, qui sentire eorum quibus vescimur genera deberet, habitat in ea parte oris qua esculentis et posculentis iter natura patefecit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 141:3)
Auditus autem semper patet, eius enim sensu etiam dormientes egemus, a quo cum sonus est acceptus etiam e somno excitamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 144:1)
flexuosum iter habet, ne quid intrare possit si simplex et directum pateret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 144:2)
Similiter nares, quae semper propter necessarias utilitates patent, contractiores habent introitus, ne quid in eas quod noceat possit pervadere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 145:1)
Nam cum multa sint in philosophia et gravia et utilia accurate copioseque a philosophis disputata, latissime patere videntur ea, quae de officiis tradita ab illis et praecepta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 6:2)
De tribus autem reliquis latissime patet ea ratio, qua societas hominum inter ipsos et vitae quasi communitas continetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 28:1)
in quo vitio latissime patet avaritia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 32:3)
id latius patet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 35:4)
Quae faciliora sunt philosophis, quo minus multa patent in eorum vita, quae fortuna feriat, et quo minus multis rebus egent, et quia, si quid adversi eveniat, tam graviter cadere non possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 95:1)
Isdemque temporibus cavendum est, ne assentatoribus patefaciamus auris neve adulari nos sinamus, in quo falli facile est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 118:2)
Illud autem sic est iudicandum, maximas geri res et maximi animi ab iis, qui res publicas regant, quod earum administratio latissime pateat ad plurimosque pertineat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 119:1)
Patefactus enim locus est ipse, ut non difficile sit in exquirendo officio, quid cuique sit praeponendum, videre.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 206:5)
Quod igitur latissime patet neque ad incolumitatem solum, sed etiam ad opes et potentiam valet plurimum, id amplectamur, ut metus absit, caritas retineatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 31:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION