라틴어 문장 검색

In narrando autem Cicero consistere facetias putat, dicacitatem in iaciendo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 151:1)
illud quoque genus est positum non in hac veluti iaculatione dictorum et inclusa breviter urbanitate sed in quodam longiore actu, quod de L. Crasso contra Brutum Cicero in secundo de Oratore libro et allis quibusdam locis narrat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 152:1)
cur autem brevem esse eam voluerit, nescio, cum idem atque in eodem libro dicat fuisse in multis narrandi urbanitatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 213:5)
negare sit satis an defendere, ubi prooemio utendum et quali, narrandumne et quomodo, iure prius pugnandum an aequo, qui sit ordo utilissimus, tum omnes colores, aspere an leniter an etiam summisse loqui expediat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 249:3)
quod non ante narravit, quam praeiudiciis omnibus reum liberaret?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 254:2)
In schola quaeri nihil attinet, cum declamationibus iisdem narrare et contradictiones solvere tam ab actore quam a possessore concessum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 43:8)
non enim satis efficit neque, ut debet, plene dominatur oratio, si usque ad aures valet atque ea sibi iudex, de quibus cognoscit, narrari credit, non exprimi et oculis mentis ostendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 125:2)
nec mihi videtur in Symposio Plato, cum Alcibiadem confitentem de se, quid a Socrate pati voluerit, narrat, ut illum culparet, haec tradidisse, sed ut Socratis invictam ostenderet, quae corrumpi speciosissimi hominis tam obvia voluntate non posset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 177:1)
est enim epiphonema rei narratae vel probatae summa acclamatio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 194:2)
vertitur interim προσωποποιι΅α in speciem narrandi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 84:5)
non enim narrari res, sed agi videtur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 90:3)
est enim proxima poetis et quodammodo carmen solutum, et scribitur ad narrandum non ad probandum, totumque opus non ad actum rei pugnamque praesentem, sed ad memoriam posteritatis et ingenii famam componitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 32:3)
ideoque et verbis remotioribus et liberioribus figuris narrandi taedium evitat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 32:4)
narrare vero quis brevius quam qui mortem nuntiat Patrocli, quis significantius potest quam qui Curetum Aetolorumque proelium exponit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 50:1)
at non historia cesserit Graecis, nec opponere Thucydidi Sallustium verear, neque indignetur sibi Herodotus aequari T. Livium, cum in narrando mirae iucunditatis clarissimique candoris, tum in supra quam enarrari potest eloquentem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 102:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION