라틴어 문장 검색

Vidi Dominum stantem super altare, et dixit: "Percute capitellum, et commoveantur superliminaria; frange eos in capite omnes, et novissimum eorum in gladio interficiam; non fugiet ex eis fugitivus, et non salvabitur superstes eis.
(불가타 성경, 아모스서, 9장1)
Et paravit Deus vermem, cum surgeret aurora in crastinum, et percussit hederam, quae exaruit.
(불가타 성경, 요나서, 4장7)
Et, cum ortus fuisset sol, praecepit Deus vento orientali calido; et percussit sol super caput Ionae, et elanguit; et petivit animae suae, ut moreretur, et dixit: " Melius est mihi mori quam vivere "
(불가타 성경, 요나서, 4장8)
Mulieres populi mei eicitis de domo deliciarum suarum; a parvulis earum aufertis decorem meum in perpetuum.
(불가타 성경, 미카서, 2장9)
" In die illa, dicit Dominus, congregabo claudicantem, et eam, quam eieceram, colligam et quam afflixeram;
(불가타 성경, 미카서, 4장6)
Nunc incide te, filia incisionis! Obsidionem posuerunt super nos; in virga percutiunt maxillam iudicis Israel.
(불가타 성경, 미카서, 4장14)
Ego ergo coepi percutere te perditione super peccatis tuis.
(불가타 성경, 미카서, 6장13)
Et speciosa denudatur, tollitur, et ancillae eius gemunt ut columbae et percutiunt corda sua.
(불가타 성경, 나훔서, 2장8)
Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum christo tuo. Percussisti caput de domo impii, denudasti fundamentum usque ad petram. ?Selah.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장13)
Quia Gaza deserta erit, et Ascalon desolata, Azotum in meridie eicient, et Accaron eradicabitur.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장4)
Ecce ego interficiam omnes, qui afflixerunt te in tempore illo; et salvabo claudicantem et eam, quae eiecta fuerat, congregabo; et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum,
(불가타 성경, 스바니야서, 3장19)
Percussi vos ariditate et rubigine et grandine omnia opera manuum vestrarum, et non fuit in vobis qui reverteretur ad me, dicit Dominus.
(불가타 성경, 하까이서, 2장17)
Ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari fortitudinem eius; et haec igni devorabitur.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장4)
Et transibunt per mare angustiae, et percutiet in mari fluctus, et exiccabuntur omnia profunda fluminis; et humiliabitur superbia Assyriae, et sceptrum Aegypti recedet.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장11)
Et tuli virgam meam, quae vocabatur Gratia, et abscidi eam, ut irritum facerem foedus meum, quod percussi cum omnibus populis.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION