라틴어 문장 검색

Itaque eorum consilio saepe aut non suscepta aut confecta bella sunt, non numquam etiam illata, ut M. Catonis bellum tertium Punicum, in quo etiam mortui valuit auctoritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 103:5)
turpe enimn valdeque vitiosum in re severa convivio digna aut delicatum aliquem inferre sermonem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 185:2)
Duri enim hominis vel potius vix hominis videtur periculum capitis inferre multis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 66:6)
At hic nihil domum suam intulit praeter memoriam nominis sempiternam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 101:6)
Itaque hac opportunitate anuli usus reginae stuprum intulit eaque adiutrice regem dominum interemit, sustulit, quos obstare arbitrabatur, nec in his eum facinoribus quisquam potuit videre.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 47:6)
Cum enim rex Pyrrhus populo Romano bellum ultro intulisset, cumque de imperio certamen esset cum rege generoso ac potenti, perfuga ab eo venit in castra Fabrici eique est pollicitus, si praemium sibi proposuisset, se, ut clam venisset, sic clam in Pyrrhi castra rediturum et eum veneno necaturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 110:2)
si is, qui apud te pecuniam deposuerit, bellum inferat patriae, reddasne depositum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 122:6)
Illi vero non modo cum hostibus, verum etiam cum fluctibus, id quod fecit, dimicare melius fuit quam deserere consentientem Graeciam ad bellum barbaris inferendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 127:1)
Ibi, ut ex pristino sermone relaxarentur animi omnium, solebat Cotta narrare Crassum sermonem quendam de studio dicendi intulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 29:3)
non enim, sicut argumentum, simul atque positum est, adripitur alterumque et tertium poscitur, ita misericordiam aut invidiam aut iracundiam, simul atque intuleris, possis commovere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 214:1)
Qua ex causa cum bellum Romanis Sabini intulissent proeliique certamen varium atque anceps fuisset, cum T. Tatio, rege Sabinorum, foedus icit matronis ipsis, quae raptae erant, orantibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 20:1)
Post autem cum Persis et Philippus, qui cogitavit, et Alexander, qui gessit, hanc bellandi causam inferebat, quod vellet Graeciae fana poenire;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 19:1)
quo cum venisset, Iovem imperavisse, ut Italiae bellum inferret, ducemque ei unum e concilio datum, quo illum utentem cum exercitu progredi coepisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 73:3)
quod contigisse Brenno dicitur eiusque Gallicis copiis, cum fano Apollinis Delphici nefarium bellum intulisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 118:2)
Castra enim in Thessalia castris conlata audiebamus, videbaturque nobis exercitus Caesaris et audaciae plus habere, quippe qui patriae bellum intulisset, et roboris propter vetustatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 169:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION