라틴어 문장 검색

et, nisi celeriter ea inflammatio conquievit, dolor ad inguina atque ilia pervenit, partesque eae intumescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 11:2)
Aperiendum autem audacter est, summa tunica, quae ipsius scroti est, incidatur, perveniaturque ad eam, quae media est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 2:1)
At in eo, quem scalpello curari oportebit, simul atque ad mediam tunicam vulnus in inguine factum pervenerit, duobus hamulis ea juxta ipsas oras apprehendi debebit, dum diductis omnibus membranulis medicus eam liberet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XX De intestini in scrotum devoluti curatione. 4:5)
Ergo ultra calculum dextra semper manus opponitur, sinistrae digiti deorsum eum compellunt, donec ad cervicem pervenitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 12:7)
magna cura habita, ne aut ad ipsam vesicam ferramentum perveniat, aut calculi fractura ne quid incidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 23:6)
Sub quibus perveniri ad sanitatem potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 4:1)
supraque idem medicamentum injicere, donec ad cicatricem plaga perveniat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVIII De naturalium feminarum concubitum non admittentium curatione. 2:10)
quae a tempore incipiens, per medios oculos naresque transversa pervenit ad alterum tempus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 4:3)
Fereque ea curatio ad quadragesimum diem perveniet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 7:5)
sed, qua parte maxime tumebit, demittendum erit candens ferramentum, donec ad pus perveniat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 8:3)
At si vastius corpus, nervive robustiores sunt, necessaria est spatha lignea, quae et crassitudinem duorum digitorum habet, et longitudine ab ala usque ad digitos pervenit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 3:1)
hoc navigat antro fulta Venus;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:98)
continuo sublime volans ad moenia Gallis condita, lanigeri suis ostentantia pellem, pervenit.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:120)
Talia dum longo secum sermone retexunt, Hesperiam pervenit avus castumque cubile ingreditur, Tyrio quo fusus Honorius ostro carpebat teneros Maria cum coniuge somnos.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:214)
improba numquam spes laetata diu, nec pervenere iuventae robur Aloidae, dum vellere Pelion Otus nititur, occubuit Phoebo, moriensque Ephialtes in latus obliquam proiecit languidus Ossam.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION