라틴어 문장 검색

epulae instructae dicuntur fuisse ante omnium domus, epulantesque cum carmine triumphali et sollemnibus iocis comisantium modo currum secuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 316:1)
consul triumphans in urbem redit Cluilio duce Volscorum ante currum ducto praelatisque spoliis quibus dearmatum exercitum hostium sub iugum miserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 116:1)
averteratque in se a curru dictatoris civium ora et celebritatis eius diei fructum prope solus tulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 214:2)
maxime conspectus ipse est curru equis albis iuncto urbem invectus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 264:1)
longe plurimos captivos ex Etruscis ante currum duxit, quibus sub hasta venumdatis tantum aeris redactum est ut, pretio pro auro matronis persoluto, ex eo quod supererat tres paterae aureae factae sint, quas cum titulo nominis Camilli ante Capitolium incensum in Iovis cella constat ante pedes Iunonis positas fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 38:1)
unum defuisse tantum superbiae, quod non M. Manlius ante currum sit ductus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 171:3)
cum vincere cupimus, tum te duce vincere, tibi lauream insignem deferre, tecum triumphantes urbem inire, tuum sequentes currum Iovis optimi maximi templum gratantes ovantesque adire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 133:2)
eos vinctos consul ante currum triumphans egit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 285:5)
et quod antea phalanx similis Macedonicis, hoc postea manipulatim structa acies coepit esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 103:3)
sed illa phalanx immobilis et unius generis, Romana acies distinctior, ex pluribus partibus constans, facilis partienti, quacumque opus esset, facilis iungenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 280:4)
qui optimi maximi ornatu decoratus curru aurato per urbem vectus in Capitolium ascenderit, is non conspiciatur cum capide ac lituo, cum capite velato victimam caedet auguriumve ex arce capiet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 86:1)
itaque iret alter consul sublimis curru multiiugis, si vellet, equis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 134:1)
erant pleraque silvestria circa, incommoda phalangi maxime Macedonum, quae nisi ubi praelongis hastis velut vallum ante clipeos obiecit, quod ut fiat libero campo opus est, nullius admodum usus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 448:1)
neque captivi ulli ante currum ducti neque spolia praelata nec milites secuti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 566:1)
quae cuneum Macedonum - phalangem ipsi vocant - si possent, vi perrumperent, emittebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 207:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION