라틴어 문장 검색

illud moliri clam eos atque struere ut Syracusae per speciem reconciliatae societatis in dicione Romanorum sint, dein factio ac pauci auctores foederis renovati dominentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 306:1)
at illos debitos iam morti destinatosque, alia nova scelera post mortem tyranni molitos, palam primo, cum clausis Adranodorus Insulae portis hereditatem regni creverit et quae procurator tenuerat pro domino possederit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 321:1)
neque arcis tam munitae expugnandae cernere viam neque in obsidione quicquam habere spei, mari hostes potiantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 160:2)
Via quae e portu per mediam urbem ad mare transmissa est plaustris transveham naves haud magna mole, et mare nostrum erit, quo nunc hostes potiuntur, et illinc maria, hinc terra circumsedebimus arcem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 165:1)
castris hostes potiti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 321:2)
Claudius consul D. Iunio ad ostium Volturni, M. Aurelio Cotta Puteolis praeposito, qui, ut quaeque naves ex Etruria ac Sardinia accessissent, extemplo in castra mitterent frumentum, ipse ad Capuam regressus Q. Fulvium collegam invenit Casilino omnia deportantem molientemque ad oppugnandam Capuam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 327:2)
ut tamen aliquam imaginem valli obicerent, clitellas inligatas oneribus velut struentes ad altitudinem solitam circumdabant, cumulo sarcinarum omnis generis obiecto, ubi ad moliendum clitellae defuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 520:2)
ceterum neque transilire nec moliri onera obiecta nec caedere stipatas clitellas ipsisque obrutas sarcinis facile erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 523:2)
hanc igni circumdatam atque ita exustis foribus, quas nulla moliri potuerant vi, captam omnisque intus cum ipso imperatore occisos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 526:3)
potiemur praeterea cum pulcherrima opulentissimaque urbe.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 622:1)
castris praedaque victor potitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 14:2)
Scipio castris hostium potitus, cum praeter libera capita omnem praedam militibus concessisset, in recensendis captivis decem milia peditum duo milia equitum invenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 306:1)
anulis Marcelli simul cum corpore Hannibal potitus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 423:1)
eius signi errore ne qui dolus necteretur a Poeno metuens, Crispinus circa civitates proximas miserat nuntios occisum conlegam esse anulisque eius hostem potitum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 423:2)
vigiles velut ad vocem eorum excitati tumultuari, trepidare, moliri portam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 429:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION