라틴어 문장 검색

quod si solus arbiter rerum, si iure et nomine regio fuisset, tanto promptius adsecuturum gloriam militiae quantum clementia, temperantia, ceteris bonis artibus praestitisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 73장5)
id solum Germanico super leges praestiterimus, quod in curia potius quam in foro, apud senatum quam apud iudices de morte eius anquiritur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장12)
nam voluntarium militem deesse, ac si suppeditet, non eadem virtute ac modestia agere, quia plerumque inopes ac vagi sponte militiam sumant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 4장6)
nec deerunt, si damnatio ingruit, qui non modo Cassii et Bruti set etiam mei meminerint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 35장7)
nec defuere qui eodem modo oppeterent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 50장7)
At Tiberius, quod supremis in matrem officiis defuisset, nihil mutata amoenitate vitae, magnitudinem negotiorum per litteras excusavit honoresque memoriae eius ab senatu large decretos quasi per modestiam imminuit, paucis admodum receptis et addito ne caelestis religio decerneretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 2장1)
scilicet medio triennio defuerat tempus subeundi iudicium consulari seni, tot consularium parenti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 23장3)
Haud defuere qui certatim, si cunctaretur Caesar, vi acturos testificantes erumperent curia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 7장1)
his permotus scripsit Eunoni, meritum quidem novissima exempla Mithridaten, nec sibi vim ad exequendum deesse:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 20장6)
Nec defuit fides, multaque arbitrio senatus constituta sunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 5장1)
et imperatori quantum ad robur deesse, cum octavo decimo aetatis anno Cn.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 6장5)
Nec defuere qui in deterius referrent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 14장1)
nec defuere qui arguerent viros gravitatem adseverantis, quod domos villas id temporis quasi praedam divisissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 18장2)
ac si Plautus aut quis alius rem publicam iudicaturus obtinuerit, desunt scilicet mihi accusatores qui non verba impatientia caritatis aliquando incauta, sed ea crimina obiciant quibus nisi a filio absolvi non possim.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 21장13)
nec deerant qui censerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 26장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION