라틴어 문장 검색

ceterum quando neque celari adventus Numidarum Poterat - vagati enim in urbe obversatique praetorio Erant - et, si sileretur quid petentes venissent, periculum erat ne vera eo ipso quod celarentur sua sponte magis emanarent, timorque in exercitum incederet ne simul cum rege et Carthaginiensibus foret bellandum, avertit a vero falsis praeoccupando mentes hominum, et vocatis ad contionem militibus non ultra esse cunctandum ait;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 334:1)
in praetoria nave insigne nocturnum trium luminum fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 356:2)
ubi illuxit, Scipio e praetoria nave silentio per praeconem facto divi divaeque inquit qui maria terrasque colitis, vos precor quaesoque uti quae in meo imperio gesta sunt, geruntur, postque gerentur, ea mihi, populo plebique Romanae, sociis nominique Latino qui populi Romani quique meam sectam, imperium auspiciumque terra maria amnibusque secuntur,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 369:1)
eodem tempore M. Cornelius consul in altera parte Italiae non tam armis quam iudiciorum terrore Etruriam continuit, totam ferme ad Magonem ac per eum ad spem novandi res versam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 506:1)
et cum comitiorum iam adpeteret tempus, Cornelium potius ex Etruria, ubi nihil belli erat, Romam acciri placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 529:1)
inde praetoria comitia habita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 531:1)
creati P. Cornelius Lentulus, P. Quinctilius Varus, P. Aelius Paetus, P. Villius Tappulus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 531:2)
M. Cornelius novo consuli tradere exercitum iussus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 8:1)
tribunis edicit ut, ubi praetorio dimisso signa concinuissent, extemplo educerent castris legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 53:1)
his sermonibus circumstantium celebratus rex in praetorium ad Scipionem est perductus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 174:1)
quos cum pariter ambo et benigno voltu excepisset et egregiis laudibus frequenti praetorio celebrasset, abductum in secretum Masinissam sic adloquitur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 184:3)
qui ubi in castra Romana et in praetorium pervenerunt, more adulantium - accepto, credo, ritu ex ea regione ex qua oriundi erant - procubuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 212:1)
eadem aestate qua haec decreta Romae et in Africa gesta sunt P. Quinctilius Varus praetor et M. Cornelius proconsul in agro Insubrum Gallorum cum Magone Poeno signis conlatis pugnarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 240:1)
Cornelius suas in subsidiis tenuit, ipse ad prima signa equo advectus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 241:1)
postquam nihil commovebant, tum Quinctilius Cornelio:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 242:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION