라틴어 문장 검색

adeo quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 13:2)
accedebant blanditiae virorum factum purgantium cupiditate atque amore, quae maxime ad muliebre ingenium efficaces preces sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 109:1)
nihil enim per iram aut cupiditatem actum est, nec ostenderunt bellum prius quam intulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 123:2)
tenuere tamen arcem Sabini, atque inde postero die, cum Romanus exercitus instructus quod inter Palatinum Capitolinumque collem campi est complesset, non prius descenderunt in aequum quam ira et cupiditate reciperandae arcis stimulante animos in adversum Romani subiere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 129:1)
aut quo linguae commercio quemquam ad cupiditatem discendi excivisset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 193:2)
angebatur ferox Tullia nihil materiae in viro neque ad cupiditatem neque ad audaciam esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 469:1)
ego me, illum acerrimum regum hostem, ipsum cupiditatis regni crimen subiturum timerem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 73:2)
dulcedo agrariae legis ipsa per se dempto auctore subibat animos, accensaque ea cupiditas est malignitate patrum, qui devictis eo anno Volscis Aequisque militem praeda fraudavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 456:2)
pugnare cupiebant, sed retro revocanda et abdenda cupiditas erat, ut adversando remorandoque incitato semel militi adderent impetum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 499:2)
propalam obviam ire cupiditati parum ausi obsecundando mollire impetum adgrediuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 374:1)
ubi vellent experirentur quanto fortior dolor in libertate sua vindicanda quam cupiditas in iniusta dominatione esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 419:1)
haec victoria tribunorum plebisque prope in haud salubrem luxuriam vertit conspiratione inter tribunos facta ut iidem tribuni reficerentur, et quo sua minus cupiditas emineret, consules quoque continuarent magistratum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 708:1)
Duillius cum ad ultimum perseverasset negando quindecim tribunos plebei rem publicam habere posse, victa collegarum cupiditate pariter patribus plebeique acceptus magistratu abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 717:1)
ante omnia pravitas consulum discordiaque inter ipsos et certamina in consiliis omnibus terrebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 280:1)
coepta inter eos in urbe certamina cupiditate eadem imperii multo impensius in castris accendi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 495:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION