라틴어 문장 검색

In utroque autem genere dicendi et illo, in quo vis atque contentio quaeritur, et hoc, quod ad vitam et mores accommodatur, et principia tarda [sunt] et exitus item spissi et producti esse debent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 213:1)
nam et principia et ceterae partes orationis, de quibus paulo post pauca dicemus, habere hanc vim magno opere debent, ut ad eorum mentis, apud quos agetur, movendas per possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 310:3)
Sed his partibus orationis quae, etsi nihil docent argumentando, persuadendo tamen et commovendo perficiunt plurimum, quamquam maxime proprius est locus et in exordiendo et in perorando, digredi tamen ab eo, quod proposueris atque agas, permovendorum animorum causa saepe utile est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 311:1)
Principia autem dicendi semper cum accurata et acuta et instructa sententiis, apta verbis, tum vero causarum propria esse debent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 315:3)
prima est enim quasi cognitio et commendatio orationis in principio, quaeque continuo eum, qui audit, permulcere atque allicere debet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 315:4)
sic omnia, quae fiunt quaeque aguntur acerrime, lenioribus principiis natura ipsa praetexuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 317:4)
idcirco tota causa pertemptata atque perspecta, locis omnibus inventis atque instructis considerandum est quo principio sit utendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 318:2)
Omne autem principium aut rei totius, quae agetur, significationem habere debebit aut aditum ad causam et communitionem aut quoddam ornamentum et dignitatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 320:1)
sed oportet, ut aedibus ac templis vestibula et aditus, sic causis principia pro portione rerum praeponere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 320:2)
itaque in parvis atque infrequentibus causis ab ipsa re est exordiri saepe commodius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 320:3)
sed cum erit utendum principio, quod plerumque erit, aut ex reo aut ex adversario aut ex re aut ex eis, apud quos agetur, sententias duci licebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 321:1)
sed tamen multa principia ex eo genere gignuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 322:4)
Nam et attentum monent Graeci ut principio faciamus iudicem et docilem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 323:1)
faciliora etiam in principiis, quod et attenti tum maxime sunt, cum omnia exspectant, et dociles magis initiis esse possunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 323:3)
inlustriora enim sunt, quae in principiis quam quae in mediis causis dicuntur aut arguendo aut refellendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 323:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION