라틴어 문장 검색

Quonam illae leges abierunt sumptum et ambitionem comprimentes?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 2:1)
Herculanarum decimarum et polluctorum sumptus tabularii supputabunt:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 14:8)
Inter quos etiam privatorum memoriis legatariae editiones parentant, id quoque secundum institutionis antiquitatem.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 6장 1:4)
Hoc igitur modo etiam a theatro separamur, quod est privatum consistorium inpudicitiae, ubi nihil probatur quam quod alibi non probatur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 1:2)
quem uidelicet murum hactenus famosum atque conspicuum, sumtu puplico priuatoque, adiuncta secum Brittanorum manu, construebant, VIII pedes latum, et XII altum, recta ab oriente in occasum linea, ut usque hodie intuentibus clarum est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII. 2:1)
Attamen recente adhuc memoria calamitatis et cladis inflictae seruabant utcumque reges, sacerdotes, priuati, et optimates suum quique ordinem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXII.5)
Quod cum aduersarii, inuiti licet, concederent, adlatus est quidam de genere Anglorum, oculorum luce priuatus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II.11)
ideoque bello petitus, ac regno priuatus ab illo, secessit ad regem Orientalium Anglorum, cui nomen erat Anna;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VII.11)
sed in ea, quae hanc sequitur uitam, non solum omni spe coronae priuati, sed aeterna insuper sunt poena damnati.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 10:11)
Qua adridente pace ac serenitate temporum, plures in gente Nordanhymbrorum, tam nobiles, quam priuati, se suosque liberos, depositis armis, satagunt magis, accepta tonsura, monasterialibus adscribere uotis, quam bellicis exercere studiis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIII. 2:5)
pontificem deinde Numam Marcium Marci filium ex patribus legit eique sacra omnia exscripta exsignataque attribuit, quibus hostiis, quibus diebus, ad quae sacra fierent atque unde in eos sumptus pecunia erogaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 214:1)
notitiamque eam brevi apud regem liberaliter dextereque obeundo officia in familiaris amicitiae adduxerat iura, ut publicis pariter ac privatis consiliis bello domique interesset et per omnia expertus postremo tutor etiam liberis regis testamento institueretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 370:1)
ab eodem rege et circa forum privatis aedificanda divisa sunt loca;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 381:1)
sed et iniuriae dolor in Tarquinium ipsum magis quam in Servium eos stimulabat, et quia gravior ultor caedis, si superesset, rex futurus erat quam privatus, tum Servio occiso quemcumque alium generum delegisset eundem regni heredem facturus videbatur, ob haec ipsi regi insidiae parantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 417:2)
peropportune ad praesentis quietem status bellum cum Veientibus - iam enim indutiae exierant - aliisque Etruscis sumptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 431:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION