라틴어 문장 검색

ita proelium atque arma, quae fortibus honesta, eadem etiam ignavis tutissima sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 30장 2:1)
tot expeditionibus, tot proeliis, seu fortitudine adversus hostis seu patientia ac labore paene adversus ipsam rerum naturam opus fuit, neque me militum neque vos ducis paenituit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 33장 2:2)
interim equitum turmae, ut fugere covinnarii, peditum se proelio miscuere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 3:1)
Opus adgredior opimum casibus, atrox proeliis, discors seditionibus, ipsa etiam pace saevum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장1)
iurgia primum, mox rixa inter Batavos et legionarios, dum his aut illis studia militum adgregantur, prope in proelium exarsere, ni Valens animadversione paucorum oblitos iam Batavos imperii admonuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 64장8)
exitiosum adversus veteranos proelium, intuta obsidio dilapsis vetustate moenibus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 68장2)
apud Romanos omnia proelio apta:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 79장4)
Romanus miles facilis lorica et missili pilo aut lanceis adsultans, ubi res posceret, levi gladio inermem Sarmatam (neque enim scuto defendi mos est) comminus fodiebat, donec pauci qui proelio superfuerant paludibus abderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 79장12)
Suedius Clemens ambitioso imperio regebat, ut adversus modestiam disciplinae corruptus, ita proeliorum avidus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 12장3)
Inritatus eo proelio Othonis miles vertit iras in municipium Albintimilium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 13장1)
nec mora proelio:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 14장5)
sed repressus vincentium impetus ne novis subsidiis firmati hostes fortunam proelii mutarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 23장8)
pulsus Placentia, caesis nuper auxiliis, etiam per concursum exploratorum, crebra magis quam digna memoratu proelia, inferior, propinquante Fabio Valente, ne omne belli decus illuc concederet, reciperare gloriam avidius quam consultius properabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 24장3)
equites procedere longius iussi et inritato proelio sponte refugi festinationem sequentium elicere, donec insidiae coorerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 24장5)
nam Caecina non simul cohortis sed singulas acciverat, quae res in proelio trepidationem auxit, cum dispersos nec usquam validos pavor fugientium abriperet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 26장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION