라틴어 문장 검색

multos eum invidos inter popularis habere inde existimatu facile esse quod nemo civis Nolanus sibi indicaverit quam multa eius egregia facinora militaria essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 190:1)
supra septuaginta damnatos proditionis securi percussit bonaque eorum iussit publica populi Romani esse, et summa rerum senatui tradita cum exercitu omni profectus supra Suessulam castris positis consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 214:1)
et Nolae, sicut priore anno, senatus Romanorum, plebs Hannibalis erat, consiliaque occulta de caede principum et proditione urbis inibantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 536:1)
hoc conloquium abstulit spem Hannibali per proditionem recipiendae Nolae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 598:1)
tertio die silentio noctis omissa spe Nolae potiundae, rei numquam prospere temptatae, Tarentum ad certiorem spem proditionis proficiscitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 218:2)
conversus deinde ad interfectores tyranni ac nomine appellans Theodotum ac Sosin, facinus inquit memorabile fecistis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 293:1)
cum ad defectionem inclinatos animos cernerent praetores, sed eum motum haud diuturnum fore, si duces amentiae sublati essent, exercitum ducunt Megara, ipsi cum paucis equitibus Herbesum proficiscuntur spe territis omnibus per proditionem urbis potiundae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 388:1)
et tum intenderant eum ad cavendi omnia curam tot auditae proditiones defectionesque urbium et clades praesidiorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 472:2)
quod ubi Hennensium principes, iam pacti cum Himilcone de proditione praesidii, animadverterunt, nulli occasioni fraudis Romanum patere, palam erat agendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 474:1)
ita Henna aut malo aut necessario facinore retenta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 498:1)
Marcellus nec factum inprobavit et praedam Hennensium militibus concessit, ratus timore deterritos proditionibus praesidiorum Siculos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 498:2)
tum, quoniam res Romana contra spem votaque eius velut resurgere ab stirpibus videatur, novam referre proditionem proditis polliceatur, aliunde stet semper, aliunde sentiat, infidus socius, vanus hostis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 571:1)
DUM haec in Africa atque in Hispania geruntur, Hannibal in agro Sallentino aestatem consumpsit spe per proditionem urbis Tarentinorum potiundae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 2:1)
hostes subito exorti, et, ne dubia proditio esset, Flavus iis se adiungit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 252:1)
cum maxume Capua circumvallaretur, Syracusarum oppugnatio ad finem venit, praeterquam vi ac virtute ducis exercitusque, intestina etiam proditione adiuta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 340:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION