라틴어 문장 검색

quacumque incessere, late populati sunt tecta agrosque, ut distinerent Volscos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 654:2)
a cetera praeda Fabius militem abstinuit, collegae venirent, ab illis quoque exercitibus captum Anxur dictitans esse, qui ceteros Volscos a praesidio eius loci avertissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 659:2)
cum Volscis inter Ferentinum atque Ecetram signis conlatis dimicatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 678:1)
Artena inde, Volscorum oppidum, ab tribunis obsideri coepta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 679:2)
diruta et arce et urbe Artena, reductae legiones ex Volscis, omnisque vis Romana Veios conversa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 682:1)
sunt qui Artenam Veientium, non Volscorum, fuisse credant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 683:3)
his tribunis, dum cura omnium in Veiens bellum intenta est, neglectum Anxuri praesidium vacationibus militum et Volscos mercatores volgo receptando proditis repente portarum custodibus oppressum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 90:2)
nam et bellum multiplex fuit eodem tempore, ad Veios et ad Capenam et ad Falerios et in Volscis, ut Anxur ab hostibus reciperaretur, et.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 111:1)
at in Volscis depopulato agro Anxur nequiquam oppugnatum loco alto situm et, postquam vis inrita erat, vallo fossaque obsideri coeptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 142:1)
Valerio Potito Volsci provincia evenerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 142:2)
Anxur in Volscis brevi receptum est neglectis die festo custodiis urbis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 150:1)
profectus cum exercitu ab urbe exspectatione hominum maiore quam spe in agro primum Nepesino cum Faliscis et Capenatibus signa confert.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 220:1)
inter haec pacificatum legati a Volscis et Aequis venerunt, impetrataque pax, magis ut fessa tam diutino bello adquiesceret civitas quam quod digni peterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 271:1)
Romae interim multiplex seditio erat, cuius leniendae causa coloniam in Volscos, quo tria milia civium Romanorum scriberentur, deducendam censuerant, triumvirique ad id creati terna iugera et septunces viritim diviserant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 275:1)
cur enim relegari plebem in Volscos, cum pulcherrima urbs Veii agerque Veientanus in conspectu sit, uberior ampliorque Romano agro?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 276:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION