라틴어 문장 검색

quid enim inmortalibus atque beatis gratia nostra queat largirier emolumenti, ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 5:8)
quam quidem ut a nobis ratio verissima longe reiciat, quamquam sunt a me multa profecta, multa tamen restant et sunt ornanda politis versibus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 2:10)
quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam, qua de disserere adgredior, firmare necessest nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 30:3)
Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 32:1)
Sed ne ego incautus sum, qui venustatem reprehensionis incurri a M. quondam Catone profectae in A. Albinum qui cum L. Lucullo consul fuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 13:1)
Praeterea tribuni plebis, quos nullum diem integrum abesse Roma licet, cum post mediam noctem proficiscuntur et post primam facem ante mediam noctem sequentem revertuntur, non videntur abfuisse diem, quoniam ante horam noctis sextam regressi partem aliquam illius in urbe consumunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 8:1)
Ea re placitum, ut belli tempore, velut ad urbis auxilium profecto deo, fores reserarentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 18:3)
propterea non modo praelium committi, verum etiam dilectum rei militaris causa habere, ac militem proficisci, navem solvere, uxorem liberum quaerendorum causa ducere, religiosum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 18:3)
ceterae ex tribus aliis sensibus proficiscentes hominum tantum propriae sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 12:2)
Neque enim de nihilo est quod, cum Delon venit Aeneas, nulla ab eo caesa est hostia, nisi, cum proficisceretur, Apollini et Neptuno res facta divina est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 1:2)
Hic et Aloidas geminos inmania vidi Corpora, qui manibus magnum rescindere caelum Adgressi superisque Iovem detrudere regnis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 18:1)
hic adgressos rescindere caelum dixisse contentus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 19:4)
Ergo si oportunitas necessariae reprehensionis emerserit, sic a philosopho proficiscetur, ut et tecta et efficax sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 24:1)
Sic ergo fit ut, cum ipsum cerebrum sensu careat, sensus tamen a cerebro in omne corpus proficiscatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 25:2)
Hinc putavit et ex oculis nihil foras proficisci, sed imagines rerum in oculos ultro meare.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION