라틴어 문장 검색

Naevius in manibus non est et mentibus haeret paene recens?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 119)
Indignor quicquam reprehendi, non quia crasse compositum illepideve putetur, sed quia nuper, nec veniam antiquis, sed honorem et praemia posci, recte necne crocum floresque perambulet Attae fabula si dubitem, clament periisse pudorem cuncti paene patres, ea cum reprehendere coner, quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 126)
cois tibi paene videre est ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. 1:20)
tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospes paene macros arsit dum turdos versat in igni.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 1:25)
qui postea cum histrionibus et cum gladiatoribus ita vixit ut alteros libidinis, alteros facinoris adiutores haberet, qui nullum in locum tam sanctum ac tam religiosum accessit in quo non, etiam si aliis culpa non esset, tamen ex sua nequitia dedecoris suspicionem relinqueret, qui ex curia Curios et Annios, ab atmiis Sapalas et Carvilios, ex equestri ordine Pompilios et Vettios sibi amicissimos comparavit, qui tantum habet audaciae, tantum nequitiae, tantum denique in libidine artis et efficacitatis, ut prope in parentum gremiis praetextatos liberos constuprarit?
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 6:2)
ac tamen eorum alterum Coelius, cum multo inferior esset genere, superior nulla me paene, superavit.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 7:3)
litterarii paene ista sunt ludi et trivialis scientiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 145:2)
nam fuerit paene ridiculum malle sermonem, quo locuti sint homines, quam quo loquantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 263:2)
et aliud paene par ei, quod tamen eodem nomine appellare non audent sed dicunt χρειῶδεσ, ut Milo, quem vitulum ferre, taurum ferebat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 329:2)
vidi multos, quorum supercilia ad singulos vocis conatus adlevarentur, aliorum constricta, aliorum etiam dissidentia, cum alterum in verticem tenderent, altero paene oculus ipse premeretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 391:1)
et rhetorice, cui nomen vis eloquendi dedit, officia sua non detrectet nec occupari gaudeat pertinentem ad se laborem, quae, dum opere cedit, iam paene possessione depulsa est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 6:1)
sunt et illae paene totae ad deliberativum pertinentes genus, ducendane uxor, petendine sint magistratus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 69:1)
sed latiore quadam comprehensione per omnes quidem species rerum cotidie paene nascentium ire qui possunt?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 101:2)
nam est in hoc incredibilis quaedam varietas nec pauciores animorum paene quam corporum formae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 129:2)
an vero clarissimus ille praeceptor Isocrates, quem non magis libri bene dixisse quam discipuli bene docuisse testantur, cum de Ephoro atque Theopompo sic iudicaret, ut alteri frenis alteri calcaribus opus esse diceret, aut in illo lentiore tarditatem aut in illo paene praecipiti concitationem adiuvandam docendo existimavit, cum alterum alterius natura miscendum arbitraretur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 139:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION