라틴어 문장 검색

Quod autem novissime opponebatur, nullas scilicet grates Deo referendas esse pro eis quae facit, cum ea nequaquam dimittere possit, et quadam necessitate id potius agat quam voluntate, omnino frivolum est. Hic enim quaedam naturae vel bonitatis ejus necessitas ab ejus voluntate non est separata, nec coactio dicenda est, qua etiam nolens id facere cogatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:7)
Nunquid enim alicui subvenienti nobis grates non haberemus, si tantae is pletatis esset, ut cum nos affligi violenter videret, a subveniendo abstinere non posset, ipsa eum scilicet pietate ad hoc compellente.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:13)
sicut diversis temporibus loquentes eamdem diem modo per hoc adverbium cras designamus dum adhuc futura est, modo per hodie dum praesens est, modo per heri, cum praeterita est. Antequam itaque nascerer, cum sciret Deus me nasciturum esse, eo quidem tempore quo nasciturus eram, nunc quoque nihilominus id scit, scilicet eodem tempore natum esse:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 22:8)
Denique, si more hominum dicamus eum aliud posse uno tempore quod alio non possit, propter hoc videlicet solum quod ei convenit uno tempore id facere quod non convenit alio, nulla ejus in hoc impotentia vel potentiae diminutio est intelligenda, cum ad potentiam cujuslibet minime pertineat quod ei nullatenus convenit, ut inde commendari possit imo e contrario, ejus derogaret dignitati.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 23:12)
Sicut ergo anima in corpore per substantiam suam magis quam per positionem localem dicitur esse, eo scilicet quod per propriae vigorem substantiae ipsum vivificet ac moveat, ac ne in putredinem dissolvatur custodiat;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 26:11)
Quamvis enim diversitas naturarum in Christo sit, divinae scilicet et humanae;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:10)
sicut in uno homine anima et caro corporeae sunt et incorporeae naturae, non tamen necesse est duos ideo Christos esse, sicut nec duos homines, aut diversitatem fieri personarum, sicut est naturarum in unam personam sibi conjunctarum, licet in suis proprietatibus ita discretarum, ut nequaquam altera substantia in alteram convertatur propter hanc unionem personae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:11)
Sicut enim in uno Deo tres personae sunt et una substantia, ita econtrario in Christo duae sunt substantiae, humana scilicet ac divina, sed una in duabus substantiis vel naturis persona.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:18)
Nam nec animae nostrae cum resumptis corporibus eis in unam personam sociabuntur, ideo aliud quam erant efficientur, quamvis ipsum corpus rursum animando vivificetur, et de inanimato ad animationem promoveatur, ut ex hoc corpus ipsum potius per eam quam ipsa propter corpus mutari dicendum sit. Corpus quippe ex ipsa, non ipsa ex corpore in quemdam proficit statum, ab ipso calorem et motum suscipiens, cum ipsa in seipsum persistat immobilis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 29:5)
Casus est inopinatus rei eventus, ex confluentibus causis propter aliud incoeptis proveniens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:12)
At vero cum quis agrum fodiens propter agriculturam thesaurum invenit, et haec inventio fortuita dicitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:18)
Hanc quippe ex diversis causis propter aliud incoeptis contingere constat, et ita, ut diximus, inopinate.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:19)
Ad hanc inventionem hae duae causae convenerunt, licet propter aliud incoeptae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:21)
Illud bonum cujus participatione sunt bona caetera, non propter aliud, sed per semetipsum bonum est. Quod divinam etiam providentiam vocamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:13)
II. At praedicta orientalis pars cum aliis tum eo nobilis habetur, quod aquis pene undique alluitur, quoniam a subsolano et euro cingitur oceano, ab aquilone vero immensarum paludum uligine, quae exorientes propter aequalitatem terrae a meditullio ferme totius Britanniae per centum et eo amplius milia cum maximis fluminibus descendunt in mare.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION