라틴어 문장 검색

postquam superatos saltus transgressosque in Macedoniam Romanos audissent et inclusum teneri Persea, Rhodios legationem misisse, non ad ullam aliam rem quam ad Persea ex imminenti periculo eripiendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 34:1)
neque enim, si tribu movere possit, quod sit nihil aliud quam mutare iubere tribum, ideo omnibus quinque et triginta tribubus emovere posse, id est civitatem libertatemque eripere, non, ubi censeatur, finire, sed censu excludere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 166:1)
si utraque gloriosa res esset, et servasse fratri regnum et eripuisse, servati tamen regni, quae iuncta pietati sit, potiorem laudem futuram fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 213:1)
nemo L. Paulo magis eripere decus perfecti belli Macedonici potest quam C. Lutatio primi Punici belli, quam P. Cornelio secundi, quam illis, qui post eos triumphaverant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 457:3)
pulmentum pridem ei eripuit miluos:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 459)
iam ut eriperes apparabas:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 5, scene 140)
Tam ego fui ante liber quam gnatus tuos, tam mihi quam illi libertatem hostilis eripuit manus, tam ille apud nos servit, quam ego nunc hic apud te servio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 298)
eripite isti gladium, quae suist impos animi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 54)
ut eum eriperet, manum arripuit mordicus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 18)
eripe oculum isti, ab umero qui tenet, ere, te obsecro.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 733)
tu clamabas deum fidem atque hominum omnium, quom ego accurro teque eripio vi pugnando ingratiis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 83)
Tu quidem ex ore orationem mi eripis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 2157)
miser amicam mihi paravi, animi causa, pretio eripui, ratus clam patrem meum posse habere:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 34)
nam ubi mores deteriores increbrescunt in dies, ubi qui amici, qui infideles sint nequeas pernoscere ubique id eripiatur, animo tuo quod placeat maxume, ibi quidem si regnum detur, non cupita est civitas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 18)
nam te istac aetate haud aequom filio fuerat tuo adulescenti amanti amicam eripere emptam argento suo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 434)

SEARCH

MENU NAVIGATION