라틴어 문장 검색

Et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae; et arcum et gladium et bellum conteram de terra et cubare eos faciam confidenter.
(불가타 성경, 호세아서, 2장20)
Clamate hoc in gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos; accedant, ascendant omnes viri bellatores.
(불가타 성경, 요엘서, 4장9)
succendam ignem in muro Rabba, et devorabit aedes eius in ululatu in die belli et in turbine in die procellae;
(불가타 성경, 아모스서, 1장14)
Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo: certe visitat Dominus exercituum gregem suum, domum Iudae, et faciet eos quasi equum gloriae suae in bello.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장3)
Et cogitaverunt in die illa dicentes: " Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus adversus eum et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장41)
quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de caelo fortitudo est.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장19)
Et praecepit illis dicens: " Praeestote populo huic et nolite bellum committere adversum gentes, donec revertamur ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장19)
et Philippum et Persea Citiorum regem et, quotquot adversum eos arma tulerant, contriverunt in bello et obtinuerunt eos;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장5)
Et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus, et bellum perurgebat eum; et confractus est corde, quia non habebat tempus congregandi eos,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장7)
Et cetera verborum Iudae et bellorum et virtutum, quas fecit, et magnitudinis eius non sunt descripta; multa enim erant valde.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장22)
Et, ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et suburbana eius demolita et corpora proiecta et combustos, quos combusserat in bello; fecerant enim tumulos eorum in via eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장4)
Et audierunt adversarii quod paratus est Ionathas cum suis in bellum, et timuerunt et formidaverunt in corde suo et accenderunt focos in castris suis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장28)
Seniores in plateis sedebant, omnes de bonis communiter tractabant, et iuvenes induebant se gloriam et stolas belli.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장9)
Similiter autem et Iudas ea, quae deciderant per bellum, quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장14)
Nunc autem res de Antiocho Eupatore, qui vero filius erat impii, narrabimus, illa breviantes, quae continent bellorum mala.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION