라틴어 문장 검색

Illam inter caedes pallentem morte futura fecerat Ignipotens undis et Iapyge ferri, contra autem magno maerentem corpore Nilum pandentemque sinus et tota veste vocantem caeruleum in gremium latebrosaque flumina victos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:19)
Tum vero incumbunt, urget praesentia Turni, atque omnis facibus pubes accingitur atris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 3:13)
Haud sibi cum Danais rem faxo et pube Pelasga esse ferant, decumum quos distulit Hector in annum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 6:20)
Transiit et parmam mucro, levia arma minacis, et tunicam, molli mater quam neverat auro, implevitque sinum sanguis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 33:13)
Arma parate animis et spe praesumite bellum, nequa mora ignaros, ubi primum vellere signa adnuerint superi pubemque educere castris, impediat segnisve metu sententia tardet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 1:10)
Ipse sinu prae se portans iuga longa petebat solorum nemorum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 20:5)
Qualis ubi alterno procurrens gurgite pontus nunc ruit ad terram scopulusque superiacit unda spumeus extremamque sinu perfundit arenam, nunc rapidus retro atque aestu revoluta resorbens saxa fugit litusque vado labente relinquit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 23:5)
tum croceam chlamydemque sinusque crepantis carbaseos fulvo in nodum collegerat auro pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 28:4)
Cuncta tibi Cererem pubes agrestis adoret;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:17)
Nam qua se medio trudunt de cortice gemmae et tenuis rumpunt tunicas, angustus in ipso fit nodo sinus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 5:2)
aut quos Oceano propior gerit India lucos, extremi sinus orbis, ubi aera vincere summum arboris haud ullae iactu potuere sagittae?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 7:10)
Haec genus acre virum, Marsos pubemque Sabellam adsuetumque malo Ligurem Volscosque verutos extulit, haec Decios, Marios, magnosque Camillos, Scipiadas duros bello et te, maxume Caesar, qui nunc extremis Asiae iam victor in oris inbellem avertis Romanis arcibus Indum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:13)
parturit almus ager Zephyrique tepentibus auris laxant arva sinus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 14:8)
Interea pubi indomitae non gramina tantum nec vescas salicum frondes ulvamque palustrem, sed frumenta manu carpes sata;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 7:8)
fluctus uti medio coepit cum albescere ponto longius ex altoque sinum trahit, utque volutus ad terras immane sonat per saxa neque ipso monte minor procumbit, at ima exaestuat unda verticibus nigramque alte subiectat harenam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 9:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION