라틴어 문장 검색

Ut rediit, simulacra suae petit ille puellae incumbensque toro dedit oscula:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 34:1)
Tibi nubere nulla nolet, et optari potes a sapiente puella.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 58:11)
Carmine dum tali silvas animosque ferarum Threicius vates et saxa sequentia ducit, ecce nurus Ciconum, tectae lymphata ferinis pectora velleribus, tumuli de vertice cernunt Orphea percussis sociantem carmina nervis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 3:1)
Ecce canunt Hymenaeon, et ignibus atria fumant, cinctaque adest virgo matrum nuruumque caterva;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 25:3)
modo maxima rerum, tot generis natisque potens nuribusque viroque, nunc trahor exul, inops, tumulis avulsa meorum, Penelopae munus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 45:12)
Qui postquam senior regnumque aevumque peregit, exstinctum Latiaeque nurus populusque patresque deflevere Numam;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 41:1)
ipse quoque Ausonias Caesar matresque nurusque carmina turrigerae dicere iussit Opi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 113)
non tamen idcirco legum contraria iussis sunt ea Romanas erudiuntque nurus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 198)
hic sedet ignoto iuncta puella viro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1126)
Lesbia quid docuit Sappho, nisi amare, puellas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1168)
quid prius est illi flamma Briseidos, utque fecerit iratos rapta puella duces?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1173)
quid Danaen Danaesque nurum matremque Lyaei Haemonaque et noctes cui coiere duae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1187)
Frigora iam Zephyri minuunt, annoque peracto longior antiquis visa Maeotis hiems, inpositamque sibi qui non bene pertulit Hellen, tempora nocturnis aequa diurna facit, iam violam puerique legunt hilaresque puellae, rustica quae nullo nata serente venit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 121)
Iam fera Caesaribus Germania, totus ut orbis, victa potest flexo succubuisse genu, altaque velentur fortasse Palatia sertis, turaque in igne sonent inficiantque diem, candidaque adducta collum percussa securi victima purpureo sanguine pulset humum, donaque amicorum templis promissa deorum reddere victores Caesar uterque parent, et qui Caesareo iuvenes sub nomine crescunt, perpetuo terras ut domus illa regat, cumque bonis nuribus pro sospite Livia nato munera det meritis, saepe datura, deis, et pariter matres et quae sine crimine castos perpetua servant virginitate focos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 21)
tener illum seminat ignis, non caro nec sanguis patrius nec foeda voluptas, intactam thalami virtus divina puellam sincero adflatu per viscera casta maritat;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3183)

SEARCH

MENU NAVIGATION