라틴어 문장 검색

Si tibi sat acceptum est fore tibi victum sempiternum atque illum amatorem tibi proprium futurum in vita, soli gerundum censeo morem et capiundas crines.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3113)
basi spiram supposuerunt pro calceo, capitulo volutas uti capillamento concrispatos cincinnos praependentes dextra ac sinistra conlocaverunt et cymatiis et encarpis pro crinibus dispositis frontes ornaverunt truncoque toto strias uti stolarum rugas matronali more demiserunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장16)
ea autem aceto extinguitur et efficitur purpureo colore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 11장10)
Ea conchylia, cum sunt lecta, ferramentis circa scinduntur, e quibus plagis purpurea sanies, uti lacrima profluens, excussa in mortariis terendo comparatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 13장7)
Fiunt etiam purpurei colores infecta creta rubiae radice et hysgino, non minus et ex floribus alii colores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 14장1)
Aquae autem species est, quae cum habeat non satis perlucidas et ipsa uti flos natat in summo, colore similis vitri purpurei.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장19)
ad quem fontem proxime est arbor florens purpureo colore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장64)
crinemque madentem subnixus crinem unguentatum subnixum et subligatum habens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2168)
purpureum pennis galeam significat purpureas cristas habentem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7221)
purpureum pulchrum, ut Horatius purpureis ales oloribus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5911)
sic in sexto purpureos spargam flores, item purpureasque super vestes velamina nota, scilicet, [ut supra dixit,] ut sedis suae cognoscat imitationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 792)
Hectoris in tumulo canum de vertice crinem, inferias inopes, crinem lacrimasque reliquit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 39:7)
Stetit itaque subtabidus - excitum putares ab inferis, - nusquam reperto paludamento, tunica auro distincta, ut regius minister, indutus, a calce in pubem, in paedagogiani pueri speciem, purpureis opertus tegminibus pedum, hastatusque purpureum itidem pannulum laeva manu gestabat, ut in theatrali scaena simulacrum quoddam insigne per aulaeum vel mimicam cavillationem subito putares emersum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 15:1)
sed quoniam sumptuosum erat et crudele victimas vel homines interficere, sanguinei coloris coepta est vestis mortuis inici, ut et ipse testatur purpureasque super vestes velamina nota et purpureosque iacit flores.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 676)
et est hypallage 'comprendere crinibus ignem', cum ignis crines comprehendat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 732)

SEARCH

MENU NAVIGATION