라틴어 문장 검색

nec sane quisquam litteris saltem leviter imbutus eum, in quo studium ingeniumque perspexerit, non in suam quoque gloriam peculiariter fovebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 83:2)
neque tamen quidquam ex iis, quae tum praecepi, supervacuum fuit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 148:2)
neque ego quemquam deceperim, ut dissimulem Ciceroni quoque plures partes placere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 153:1)
nec putet quisquam hoc, quanquam est simile illi ex argumentis loco, quo maiora ex minoribus colliguntur, idem esse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 166:1)
neque enim quisquam putat luxuriam et liberalitatem idem significare;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 255:4)
neque enim quisquam est, qui causam quam non didicerit agat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 253:2)
neque enim quisquam ingenio tam tenui reperietur, qui, cum omnia quae sunt in causa diligenter cognoverit, ad docendum certe iudicem non sufficiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 129:2)
Verum illi delubra deorum pietate, domos suas gloria decorabant neque victis quicquam praeter iniuriae licentiam eripiebant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 12장5)
festinare, trepidare, neque loco neque homini cuiquam satis credere, neque bellum gerere neque pacem habere, suo quisque metu pericula metiri.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장3)
Si ad impetrandum nihil causae haberem praeter miserandam fortunam, quod paulo ante rex genere fama atque copiis potens, nunc deformatus aerumnis, inops alienas opes expecto, tamen erat maiestatis populi Romani prohibere iniuriam neque pati cuiusquam regnum per scelus crescere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장11)
Nec potest quisquam beate degere, qui se tantum intuetur, qui omnia ad utilitates suas convertit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 2:6)
nec enim quicquam minus convenit quam subdola ista calliditas animis magna conantibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 11:12)
Feras autem hos, qui neglegentissime amicos habent, miserrime lugent, nec amant quemquam, nisi perdiderunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 9:1)
Nemo quantum posset, adversus eos experiebatur, per quos coeperat posse, nec erat cuiquam aut animus in iniuriam aut causa, cum bene imperanti bene pareretur nihilque rex maius minari male parentibus posset, quam ut abirent e regno.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 5:5)
Neque enim quicquam aliud istae disputationes sunt quam inter se perite captantium lusus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION