라틴어 문장 검색

Si vero adsequetur, ut talis videatur, qualem se videri velit et animos eorum ita adficiat, apud quos aget, ut eos quocumque velit vel trahere vel rapere possit, nihil profecto praeterea ad dicendum requiret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 176:1)
Quod si fictus aliqui dolor suscipiendus esset et si in eius modi genere orationis nihil esset nisi falsum atque imitatione simulatum, maior ars aliqua forsitan esset requirenda:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 189:2)
illud autem genus orationis non cognitionem iudicis, sed magis perturbationem requirit, quam consequi nisi multa et varia et copiosa oratione et simili contentione actionis nemo potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 214:3)
ut in illum Titium, qui cum studiose pila luderet et idem signa sacra noctu frangere putaretur gregalesque eum, cum in campum non venisset, requirerent, excusavit Vespa Terentius, quod eum bracchium fregisse diceret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 253:4)
Sed tamen cum omnis gradus aetatis recordor tuae cumque vitam tuam ac studia considero, neque, quo tempore ista didiceris, video, nec magno opere te istis studiis, hominibus, libris intellego deditum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 82:4)
Sit modo is, qui dicet aut scribet, institutus liberaliter educatione doctrinaque puerili et flagret studio et a natura adiuvetur et in universorum generum infinitis disceptationibus exercitatus ornatissimos scriptores oratoresque ad cognoscendum imitandumque delegerit, ne ille haud sane, quem ad modum verba struat et inluminet, a magistris istis requiret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 125:3)
Tum Crassus 'pervulgatas res requiris' inquit 'et tibi non incognitas, Sulpici:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 148:1)
sed si habitum etiam orationis et quasi colorem aliquem requiritis, est et plena quaedam, sed tamen teres, et tenuis, non sine nervis ac viribus, et ea, quae particeps utriusque generis quadam mediocritate laudatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 199:3)
nam et causae capitis alium quendam verborum sonum requirunt, alium rerum privatarum atque parvarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 210:3)
Sic enim et ego te meminisse intellegam quae accepisti, et tu ordine audies quae requires.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 1장 2:3)
C. Plane ipsum istuc requiro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 13장 1:4)
hic autem locus grandia requirit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 17장 1:6)
C. Cognovi, sed quae sit ratio in his inveniendi et disponendi requiro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 20장 1:2)
tum quae quisque senserit dixerit gesserit ad ea quae proposita sunt virtutum genera accommoda- buntur, ex illisque inveniendi locis causae rerum et eventus et consequentia requirentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 23장 4:4)
Quo toto genere quibuscum et contra quos, quo tempore aut quo loco aut quibus facultatibus armorum pecuniae sociorum earumve rerum quae ad quamque rem efficiendam pertinent possimus uti requirendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 27장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION