라틴어 문장 검색

Italia frigidioresque regiones hac quoque parte salubritatem habent, quod minus terribiles angues edunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 23:3)
eaque demittenda recta est per summas duas tunicas medio loco inter oculi nigrum et angulum tempori propiorem, e regione mediae suffusionis sic, ne qua vena laedatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 43:2)
Ubi eo ventum est, inclinanda acus ad ipsam suffusionem est, leniterque ibi verti, et paulatim eam deducere infra regionem pupillae debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 44:1)
Idque paulum supra cubiti alterius regionem pendere oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 20:7)
nuper ab Oceano Gallorum exercitus ingens illis ante vagus tandem regionibus haesit gaesaque deposuit, Graio iam mitis amictu, pro Rheno poturus Halyn.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:155)
non commoda castris eligitur regio;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:241)
metuendus ab omni Tarbigilus regione tonat;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:269)
amplexu caleat purpura regio et vestes Tyrio sanguine fulgidas alter virgineus nobilitet cruor.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:13)
maerebat regio saevi vastata leonis incursu;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:238)
Ligurum regione suprema pervenit ad fluvium miri cognominis "Urbem," atque illic domitus vix tandem interprete casu agnovit dubii inlusa vocabula fatis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:216)
Est procul ingenti regio summota recessu, insula qua resides fluctus mitescere cogit in longum producta latus, fractasque per undas ardua tranquillo curvantur brachia portu.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Est in conspectu longe locus1)
rubris quae fluctibus insula latrat, qui locus Aethiopum, quae sic impervia famae secessit regio, quo non rumore secundo Palladii penetravit amor mentisque benigna temperies doctique sales et grata senectus?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae39)
umida flammarum regio:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus7)
Arctoa parat convexa Bootes, australes reserat portas succinctus Orion invitantque novum sidus, pendentque vicissim quas partes velit ipse sequi, quibus esse sodalis dignetur stellis aut qua regione morari.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:68)
nulla sit inmunis regio nullumque sub umbris pectus inaccensum Veneri.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:118)

SEARCH

MENU NAVIGATION