라틴어 문장 검색

Igitur in Etruria inter ceteros ritus superstitionum suarum spectacula quoque religionis nomine instituunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:1)
Sed etsi Varro ludios a ludo id est a lusu interpretatur, sicut et Lupercos ludios appellabant, quod ludendo discurrant, tamen eum lusum iuvenum et diebus festis et templis et religionibus reputat.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:3)
Aliena est tibi religio, quam tot diaboli spiritus occupaverunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 2:5)
Quia rebellem, inquiens, ac sacrilegum celare quam militibus reddere maluisti, ut contemtor diuum meritam blasphemiae suae poenam lueret, quaecumque illi debebantur supplicia, tu soluere habes, si a cultu nostrae religionis discedere temtas.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 1:3)
sed si ueritatem religionis audire desideras, Christianum iam me esse, Christianisque officiis uacare cognosce.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 1:10)
At ubi iudex illum tormentis superari, uel a cultu Christianae religionis reuocari non posse persensit, capite eum plecti iussit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 1:22)
Uerum Brittanni, cum neque suscipere dogma peruersum gratiam Christi blasphemando ullatenus uellent, neque uersutiam nefariae persuasionis refutare uerbis certando sufficerent, inueniunt salubre consilium, ut a Gallicanis antistitibus auxilium belli spiritalis inquirant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII.3)
Nam et antea fama ad eum Christianae religionis peruenerat, utpote qui et uxorem habebat Christianam de gente Francorum regia, uocabulo Bercta;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXV. 1:2)
quam ea condicione a parentibus acceperat, ut ritum fidei ac religionis suae cum episcopo, quem ei adiutorem fidei dederant, nomine Liudhardo, inuiolatum seruare licentiam haberet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXV. 1:3)
nec prohibemus, quin omnes, quos potestis, fidei uestrae religionis praedicando societis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXV. 1:12)
ita ut Sauli quondam regi Israeliticae gentis conparandus uideretur, excepto dumtaxat hoc, quod diuinae erat religionis ignarus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXIV.3)
Sed ipse nobilitatem religionis non minore quam parentes et cognati uirtute deuotionis exercuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 1:6)
quod ille audiens, et ratione ueritatis, et exemplo dominicae resurrectionis, probauit hoc dogma orthodoxae fidei omnimodis esse contrarium.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 2:11)
quin potius permissurum, ut fidem cultumque suae religionis cum omnibus, qui secum uenissent, uiris siue feminis, sacerdotibus seu ministris, more Christiano seruaret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 1:9)
Neque abnegauit se etiam eandem subiturum esse religionem;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION