라틴어 문장 검색

sed Deus ab aeterno habuit potentiam et voluntatem faciendi mundum;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 26:3)
<11> Item, voluntas quae postponit volitum, aliquid exspectat in futuro;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 29:1)
quia simul sunt in duratione, inter quae nulla cadit duratio, sed mundus sufficienter dependet a voluntate divina, - aliam enim causam non habet - et inter illa nulla cadit duratio, quia non tempus;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 30:2)
ergo mundus nunquam esset quod est impossibile, ergo mundus coaeternus est voluntati divinae.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 30:5)
Respondebit aliquis quod immo mundus est factum novum, quia haec fuit forma voluntatis divinae ab aeterno, ut mundum produceret in hora in qua factus est:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 32:1)
tu autem fingis in Deo talem formam voluntatis ab aeterno, nec eam potes declarare, et sic facile est omnia fingere:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 33:3)
dicet enim tibi aliquis quod non fuit talis forma divinae voluntatis ab aeterno, nec habes, unde sibi contradicas;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 33:4)
Ad hanc rationem respondebis quod, immo Deus potuit prius fecisse mundum, quia, sicut habuit hanc formam voluntatis ab aeterno, sic potuit habere aliam, et ideo, sicut mundum produxit in hora in qua factus est, sic potuit ipsum prius produxisse.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 35:1)
ergo non potest habere aliam formam voluntatis quam illam quam habuit ab aeterno.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 36:4)
<14> Item, ab antiqua voluntate, inter quam et suum effectum non cadit transmutatio, non potest fieri novus effectus:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 37:1)
sed inter voluntatem Dei, quae aeterna est et mundum nulla potest cadere transmutatio;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 37:4)
ergo mundus coaeternus est voluntati divinae.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 37:6)
scilicet quod homo aliquis nunc habet voluntatem faciendi aliquid post tres dies, adveniente autem tertia die facit illud quod ab antiquo voluit, illud exemplum inconveniens est in proposito:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 38:2)
quia, licet in voluntate non sit facta transmutatio nec in volente, tamen facta est transmutatio quae est adventus horae, scilicet tertiae diei.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 38:3)
nec illa transmutatio quae est adventus horae, tunc ex aliqua voluntate non posset fieri novus effectus, quia omnis novus effectus requirit ante se aliquam transmutationem, ut diceret aliquis.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 38:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION