라틴어 문장 검색

Vinum quoque cum tempestivo cibo datum non mediocriter adjuvat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 5:6)
Prodest etiam lactucae marinae semen cum aqua potui datum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 13:3)
Quod si febris aut nondum incursat, aut jam remisit, decurrendum est ad modicas exercitationes, maximeque ambulationes;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 10:3)
Malagma quoque, quod digerat, super praecordia datum prodest;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIV De Regio morbo. 5:6)
deinde, quum paulum inflammatio se remisit, siccis et calidis fomentis uti.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIII De laterum doloribus. 3:2)
Ut his autem in ipso morbi fervore sustinendus aeger est, sic, ubi paulum is se remisit, alimenta pleniora, et vini quoque aliquid dari potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIII De laterum doloribus. 6:1)
Si vero dolor tantum levandus est, ejusdem cucumeris semina triginta, iidem nuclei viginti, nuces graecae quinque, croci paululum, contrita et cum lacte potui data.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVII De Renum morbis. 2:2)
ventrem ipsum liquare dato lacte, et vino salso, frigido;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIX De coeliaco ventriculi morbo. 2:4)
Magis prodest potui datum:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXI De morbo intestini plenioris. 2:3)
Id faciunt etiam albae olivae, et nigrum papaver cum melle assumtum, et gummi cum trito semine apii liquatum, et cum cyatho passi datum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 7:1)
Quod si jam consuetudo ejus facta est, potest quidem aliquis esse securior iis temporibus, quibus dolor se remisit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 2:4)
Ubi dolor et inflammatio se remiserunt quod intra dies quadraginta fit,nisi vitium hominis accessit, modicis exercitationibus, abstinentia, unctionibus lenibus utendum est, sic, ut etiam cum acopo, vel liquido cerato cyprino articuli perfricentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 8:1)
Nam et somnum faciunt, vel per se assumta, vel ex aqua data:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 8:2)
Vocem adjuvat turis p. )-(. I. in duobus cyathis vini datum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 19:1)
At si plaga in summa cute generis tutioris est, potest non pervetus, modice tamen datum, ad implendum quoque proficere.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 69:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION