라틴어 문장 검색

humeri remissi, vultus severus, non maestus nec stupens nec languidus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 306:3)
egressiones fere lenes et dulces et remissae, raptus Proserpinae, Siciliae descriptio, Cn.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 311:3)
lenti ergo quidam ac remissi, non sine pondere tamen neque fontibus puris neque torrentibus turbidis, sed lenibus stagnis similes habentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 185:2)
non igitur iam usque ad Coccum et Andocidem remittemur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 187:5)
Interea Bomilcar, quem elephantis et parti copiarum pedestrium praefectum ab Iugurtha supra diximus, ubi eum Rutilius praetergressus est, paulatim suos in aequum locum deducit ac, dum legatus ad flumen, quo praemissus erat, festinans pergit, quietus, uti res postulabat, aciem exornat neque remittit, quid ubique hostis ageret, explorare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 52장7)
nam dolus Numidarum nihil languidi neque remissi patiebatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 53장8)
remissis qui in praesidio erant et omnia magis quam proelium expectantibus portam irrumpit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 58장2)
Ceterum ex omni multitudine non amplius quadraginta memores nominis Romani grege facto locum cepere paulo quam alii editiorem, neque inde maxima vi depelli quiuerunt, sed tela eminus missa remittere, pauci in pluribus minus frustrari;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 58장6)
Sed illi, qui moenia defensabant, ubi hostes paulum modo pugnam remiserant, intenti proelium equestre prospectabant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장5)
Eo modo saepe ab utroque missis remissisque nuntiis tempus procedere, et ex Metelli voluntate bellum intactum trahi.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 83장12)
cognoscere, quid boni utrisque aut contra esset, explorare itinera regum, consilia et insidias eorum antevenire, nihil apud se remissum neque apud illos tutum pati.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 88장3)
Iamque dies consumptus erat, cum tamen barbari nihil remittere atque, uti reges praeceperant, noctem pro se rati acrius instare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 98장3)
dandum est aliquod intervallum animo, ita tamen ut non resolvatur, sed remittatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 6:2)
Huc ergo cogitationes tuae tendant, hoc cura, hoc opta, omnia alia vota deo remissurus, ut contentus sis temet ipso et ex te nascentibus bonis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 8:1)
Seneca Lucilio suo salutem Putas me tibi scripturum, quam humane nobiscum hiemps egerit, quae et remissa fuit et brevis, quam malignum ver sit, quam praeposterum frigus, et alias ineptias verba quaerentium ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 231)

SEARCH

MENU NAVIGATION