라틴어 문장 검색

Hannibal nihil quidem eorum quae nuntiabantur - nam et Masinissam cum sex milibus peditum, quattuor equitum venisse eo ipso forte die adferebant - , laeto animo audivit, maxime hostis fiducia, quae non de nihilo profecto concepta esset, perculsus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 374:1)
addidit facile Masinissa perculsis terrorem nudavitque ab ea parte aciem equestri auxilio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 448:1)
Laelius ut turbatos vidit hostes addidit perculsis terrorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 451:1)
non tamen ita perculsos iratosque in aciem accepere, sed densatis ordinibus in cornua vacuumque circa campum extra proelium eiecere, ne pavido fuga volneribusque milite sinceram et integram aciem miscerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 460:1)
is demum equitum impetus perculit hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 467:2)
admovendum igitur undique terrorem perculsae Carthagini ratus, misso Laelio Romam cum victoriae nuntio, Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 481:1)
nec enim mansuros ita perculsos hostes fuisse, debellarique momento temporis potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 430:1)
nam si omnibus peditum quoque copiis congressus rex fuisset, forsitan inter tumultum, cum omnes victi metuque perculsi ex proelio intra vallum, protinus inde supervadentem munimenta victorem hostem fugerent, exui castris potuerit rex;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 431:1)
cum vero integrae copiae peditum in castris mansissent, stationes ante portas praesidiaque disposita essent, quid, nisi ut temeritatem regis, effuse paulo ante secuti perculsos equites, imitaretur, profecisset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 432:1)
nam conlectis in unum navibus expositisque copiis adgressi urbem, cum multis vulneribus repulsi - et erat validum ibi regium praesidium - irrito incepto regressi ad Canastraeum Pallenes traiecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 523:2)
a Metropoli, dum vastant agros, concursu oppidanorum ad tuenda moenia facto repulsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 154:1)
hac perculsi clade Boeoti, cum omnia terrore ac fuga completa essent, legatos mittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 366:1)
quo enim se, repulsos ab Romanis, ituros?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 138:2)
integri recentibus telis fatigatos adorti hostes primum acri impetu velut cuneo perculerunt, deinde in fugam averterunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 176:1)
hostibus repulsis, a quibus, si modo proditio intestina satis caveatur, minus periculi esse, extemplo eos emissurum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 313:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION